Universitas privata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus in Aedificium Lehmanense et Quadratum Harvardianum Universitatis Harvardianae, Cantabrigiae in Massachusetta situm.

Universitas privata, vel collegium privatum, vel locus privatus educationis superiorioris, est universitas quae a rectione reipublicae non administratur, quamquam subsidia publica aliquando accipere potest. Hi loci privati tamen subiectus rectionis reipublicae esse possunt. Universitates privatae sunt crebrae in nonnullis regionibus, sed in aliis non inveniuntur.

Universitates privatae pretium matriculationis universitatibus publicis maius generatim habent, quia subsidia ex vectigalibus non accipiunt, sed in nonnullis civitatibus, praecipue in Civitatibus Foederatis, pecunias scholasticis praebent, quae multos homines adiuvant.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]