Societas Scholarum et Collegiorum Novae Angliae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Logotypus societatis.

Societas Scholarum et Collegiorum Novae Angliae[1][2] est Americana accreditationis regionalis societas quae accreditationem educationalem pro omnibus educationis gradibus, a pre-kindergarten? ad gradum doctoralem praebet. Societas est libera, voluntaria, non lucrativa sociorum organizatio, quae coniungit et prodit plus quam binis milibus scholarum publicarum et liberarum, institutionum technicarum, collegiorum, et universitatum in sex Novae Angliae civitatibus, quae sunt Cenomannica, Connecticuta, Massachusetta, Mons Viridis, Nova Hantonia, et Rhodensis Insula, cum scholis internationalibus in plus quam sexaginta quinque nationibus per orbem terrarum sitis. Societas, anno 1885 condita, est veterrimum in Civitatibus Foederatis ministerium quod ad altas normas in omnibus eruditionis gradibus constituendas et sustinendas fungitur.[3] Praesidium societatis Burlingtoniae in Massachusetta patet.[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Anglice New England Association of Schools and Colleges, Inc.
  3. History, situs societatis.
  4. Situs proprius officinae exsecutivae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]