Latinitas bona

Uelsen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Tabula geographica
Insigne
Uelsen
Situs
Nomen Latinum: '
Nomen Germanicum: Uelsen
Nomina Latina alia:
 
 
Situs Uelsen communis in Circulo in Comitatu Binethensi
Uelsen in NOH.svg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Circulus in Comitatu Binethensi
Coordinata geographica: 52° 59′ 46″ Sept., 06° 53′ 07″ Ort.
Altitudo: 47 supra mare
Area: 19,46 km²
Numerus incolarum: 5.461 (31 Decembris 2014)
Coniunctio communium cum: Tubbergen (Nederlandia)
Spissitudo incolarum: 281 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 49847
Praefixum telephonicum: 05948
Nota autocineti: NOH
Nota magistratus communalis: 03 4 56 023
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Itterbecker Straße 11
49843 Uelsen
Pagina interretialis: www.uelsen.de
Res politicae
Magister civium : Georgius Balderhaar (SPD)
Ecclesia Uelsen

Uelsen est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Uelsen est praeterea caput communis generalis eiusdem nominis. Ad Uelsen etiam vici Bauerhausen, Lemke, Höcklenkamp atque Waterfall pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Uelsen ecclesia circa annum 800 condita esse creditur, sed vicus Uelsen anno 1131 primo in actis descriptus est et ut regio tota usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Saeculo 19 multi incolae in Americam emigraverunt. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Uelsen ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Uelsen cum aliis communibus se ad commune generale eiusdem nominis coniunxit. Eodem tempore vici Höcklenkamp et Lemke cum Uelsen coniuncti sunt. Magister civium Uelsen ab anno 2011 Georgius Balderhaar[1] est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Uelsen spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]