Jump to content

Geteloha

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Getelo)
Wikidata Geteloha
Res apud Vicidata repertae:
Geteloha: insigne
Geteloha: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°28′5″N 6°50′37″E
Numerus incolarum: 499
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 20.25 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Itterbecca, Uelsen

Tabula aut despectus

Geteloha: situs
Geteloha: situs

Geteloha[1] (Theodisce Getelo; Saxonice Getel) est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Geteloha est praeterea pars communis generalis Uelsen. Ad Geteloham etiam vici Gesteloha[1] (Theodisce Gestelo; Saxonice Getel) atque Getelomoor (Theodisce Getelomoor) pertinent.

Geteloha commune nomine Gethlo anno 1188 primo in actis descripta est[2]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Geteloha ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Geteloha cum aliis communibus se ad commune generale Uelsen coniunxit. Eodem tempore etiam vicus Getelomoor ad Getelonem adiunctus est. Magister civium annis 2001 - 2011 Ioannes Henricus Schipper fuit, ei Lucas Scholte-Hagen successit.

  1. 1 2 Germanica praesentia aut antiqua toponyma cum suffixis -loh(e) et -lo plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-loha-ae", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ascloha, Buohloha, Eiloha, Hadaloha apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
  2. uelsen-und-umgebung.de

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gesteloham spectant (Gestelo, Getelo).