Aquae Benthemiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Tabula geographica
Insigne Aquarum Benthemiae
Aquae Benthemiae
Situs Aquarum Benthemiae
Nomen Latinum: Aquae Benthemiae
Nomen Germanicum: Bad Bentheim
Nomina Latina alia:
 
 
Situs Aquarum Benthemiae communis in Circulo in Comitatu Binethensi
Bad Bentheim in NOH.svg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Circulus in Comitatu Binethensi
Coordinata geographica: 52° 18′ 11″ Sept., 07° 09′ 35″ Ort.
Altitudo: 49 supra mare
Area: 100,16 km²
Numerus incolarum: 15.104 (31 Decembris 2014)
Coniunctio communium cum: Assen (Nederlandia)
Wolkenstein (Saxonia)
Spissitudo incolarum: 151 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 48455
Praefixum telephonicum: 05922; 05924 in Gildehaus
Nota autocineti: NOH
Nota magistratus communalis: 03 4 56 001
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Schloßstr. 2
48455 Bad Bentheim
Pagina interretialis: www.stadt-badbentheim.de
Res politicae
Magister civium : Volkerus Pannen (SPD)
Benthemiae cum castello
Forum Castelli

Aquae Benthemiae (Germanice Bad Bentheim) est oppidum Germanicus in Saxonia Inferiore atque Circulo in Comitatu Binethensi situm. Ad oppidum et Gildehaus, Achterberg, Hagelshoek, Holt et Haar, Waldseite, Westenberg, Bardel atque Sieringhoek communia pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1020 oppidum primo nomine Binithem in actis descriptum est[1]. Tum hic castellum aedificatum est. Tum Benthemia ad Archidioecesem Ultraiectensem pertinuit. Anno 1116 castellum Binethense bello deletum est. Deinde fuit sedes comitum Binethensium atque caput comitatus Binethensis erat et usque ad annum 1753 mansit, cum Friedericus Carolus comes Benthemiam Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 Benthemia ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Benthemia pars Regni Hannoverani fuit. Anno 1865 Benthemia ius oppidi adeptum est. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput Benthemia erat. Anno 1945 Britannici magistratus, qui hanc partem Germaniae occupaverunt, caput circuli Northornon transtulerunt, quod in media parte regionis situm est. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 vici supra dicti ad Benthemiam adiuncti sunt. Anno 1979 Benthemia titulus Aquae accepit (Germanice Bad).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aquas Benthemiae spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]