Latinitas bona

Halle (comitatus Binethensis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Halle (comitatus Binethensis)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 52°27′0″N 6°55′0″E
Numerus incolarum: 666
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 21.15 chiliometrum quadratum, 21.16 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Uelsen, Neuenhaus

Tabula aut despectus

Halle (comitatus Binethensis): situs
Turris speculationis in vico Hesingen ad Halle pertinente

Halle est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Halle est praeterea pars communis generalis Uelsen. Ad Halle etiam vici Hardingen, Hesingen, qui iam anno 779 nomine Hasingen in actis descriptus est[1], Belthoek, Bovenhoek, Dalenhoek, Erstenhoek atque Kleihoek pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Halle vicus ut regio tota usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Halle ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Halle cum aliis communibus se ad commune generale Uelsen coniunxit. Eodem tempore etiam vicus Hardingen ad Halle adiunctus est[2]. Magister civium Halle Gerhardus Beckhuis est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Halle spectant (Halle (near Neuenhaus), Halle (bei Neuenhaus)).

Notae[recensere | fontem recensere]