Latinitas nondum censa

Udmurtia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Udmurtia
Res apud Vicidata repertae:
Udmurtia: insigne
Udmurtia: vexillum
Q1977835, res publica
Civitas: Russia
Subdivisio superior: Russia
Territoria finitima: Q5387, Q5400, Baschkiria, Tatarstania
Caput: Q5426

Populus

Sermo publicus: Russica, Q13238
Zona horaria: Q2350893

Commemoratio

Paean: Q1193820

Sigla

Siglum autoraedarum: 18
Udmurtia: situs

Udmurtia[1] (Russice Удмуртия, tr. Udmurtija), seu Res Publica Udmurtica[2] (Russice Удмуртская Республика, tr. Udmurtskaja Respublika; Udmurtice Удмурт Республика, tr. Udmurt Respublika), subiectum Foederationis Russicae est, anno 1920 ut regio autonoma creatum, et anno 2000 in Districtum (Circulum) Foederalem Subvolgensem Foederationis Russicae inclusum.

Tabula geographica Udmurtiae

Res Publica Udmurtica, aream 42 061 km2 habens, sita est in oriente planitiei Europaeae Orientalis (in regione Cisuralensi), in pelvibus hydrographicis Kamae et Viatcae fluminum, in occidente septentrioneque cum regione Kirovensi, in oriente cum territorio Permico et in meridie cum Baschkiria Tatarstaniaque contermina.

In Udmurtia sunt circa 1 517 milia incolarum (anno 2016), ut plurimum ad gentes Russorum (60,1 % anno 2002) et Udmurtorum (qui olim Votiaci[3] vocabantur, 29,3 % anno 2002) pertinentium. Linguae publicae sunt Russica et Udmurtica. Metropolis Udmurtiae est urbs Izhevsk.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Udmurtiam spectant.