Tyrtaeus
Tyrtaeus (graecanice Τυρταῖος) fuit poeta elegiacus qui Spartae saeculo septimo a.C.n. floruit. Culmen eius vitae videlicet annis 612 a.C.n. ad 609 a.C.n. fuit. Poeta nationalis rei publicae Spartanae multa carmina bellicosa et heroica composuit. Nonnulla excerpta poematum eius per Diodorum Siculum et Plutarchum et Lycurgum et alios posteritati tradita[1].
De fabula
[recensere | fontem recensere]Mira fabula de poeta Tyrtaeo apud auctores antiquos circumferebatur, Tyrtaeum magistrum litteras Athenis pueros docuisse donec Lacedaemonii, qui quomodo Messenios vincere possent a Pythia quaesissent atque responsum rettulissent consiliario Atheniensi sibi opus esse, legatos Athenas miserint talem virum ab eis petitum. Qui, nolentes quidem deum offendere nec tamen imperium Spartae nimis augere sibi tutum existimantes, viam mediam secuti virum claudicantem nec rerum bellicarum peritum elegerunt quem Spartam mitterent. Qui Tyrtaeus nihilominus, quia versibus carminibusque ad virtutem et patriae amorem audientes incitabat, eorum animos ita firmasse creditur ut merito aliquid ad victoriam Lacedaemoniorum contulisse dici potuerit. Certe Leonidam narrabant ita de hoc poeta sensisse ː "Optime iuvenes ad mortem ducit"[2]. Hac fabula ostendebatur in bello non tantum arma sed etiam Musas et carmina quae concordes et fortes animos efficerent usui esse. Historici moderni illam fabulam existimant diu post eventa secundi belli Messeniaci, quae ad septimum saeculum a.C.n. referri solent, Athenis excogitatam esse, fortasse circa 464 a.C.n. cum Athenienses et Lacedaemonii socii fuere adversus Messenios.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ E.g. Versus carminis Εὐνομία apus Diodorum VII.12.6 et Plutarchum, Lycurgus 6.9-10.
- ↑ Plutarchus, Cleomenes II.4.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Aristoteles, Politica V.7.4
- Diodorus Siculus libro octavo Bibliothecae historicae 27.1
- Iustinus, libro tertio Epitomae Historiarum Philippicarum, 5.4
- Lycurgus, Contra Leocratem 105-108
- Pausanias libro quarto Graeciae descriptionis capitibus 15sqq.
- Plato, Leges I.629
- Plutarchus, "Cleomenes" in Vitis Parallelis II.4-5
- Strabo, Geographica VIII.4.10