Roman numeral 10000 CC DD.svg

Turnicidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Black-breasted Button-quail male inskip.JPG

Classis : Aves 
Infraclassis : Neognathae 
Ordo : Charadriiformes 
Subordo : Turnici 
Familia : Turnicidae 
GR Gray, 1840
   
Subdivisiones: Genera
Territorium
Turnicidae rangmap.PNG
Distributio turnicidarum

Turnicidae sunt parva familia avium, quae coturnicibus Phasianidarum similes sed non cognatae sunt. Calidas terras gramineas in Asia, Africa, Europa, Australiaque habitant. Sunt sedecim species in duobus generibus, quarum plurimae in genus Turnicem digeruntur, solum una in genus Ortyxelum digesta.

Turnicidae sunt parvae cinereaeque aves currentes, quae volatum evitare malunt. Femina est copiosiore colorata. Quamquam Ortyxelos meiffrenii monogamus putatur, Turnices vicissim polyandri sunt; ambo sexus nidum in solo una aedificant, sed solum mas ova plerumque incubat pullosque curat, cum femina cum aliis maribus coire possit. Pulli sese ex ovis post duodecim vel tredecim dies excludunt, et iuvenes binis post hebdomadibus volare possunt.[1]

Species[recensere | fontem recensere]

Familia: Turnicidae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Archibald 1991.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Archibald, George W. 1991. "Buttonquail." Encyclopaedia of Animals: Birds, ed. Joseph Forshaw, 101. Londinii: Merehurst Press. ISBN 1-85391-186-0.
  • Fain, M. G., et P. Houde. 2004. "Parallel radiations in the primary clades of birds." Evolution 58: 2558–73.
  • Mayr, Gerald, et Charles W. Knopf. 2007. "A stem lineage representative of buttonquails from the Lower Oligocene of Germany – fossil evidence for a charadriiform origin of the Turnicidae." Ibis 149 (4): 774–82.
  • Paton, T. A., A. J. Baker, J. G. Groth, et G. F. Barrowclough. 2003. "RAG-1 sequences resolve phylogenetic relationships within charadriiform birds." Molecular Phylogenetics Evolution 29: 268–78.
  • Sibley, Charles Gald, et Jon Edward Ahlquist. 1990. Phylogeny and classification of birds. Portu Novo Connecticutae: Yale University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Turnicidas spectant.