Hydrolysis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hydrolysis est in chemia quaeque reactio cum dissolutione compositi (bio)chemici reactionis cum aqua H2O ope.

Aequatio generalis chemica hydrolysis est:

Compositum AB hic in aquae praesentia dissolvit; Tum atomus hydrogenii H+ aquae cum altera parte, grex hydroxylum OH- autem cum altera parte coniungit.

Enzymum, quod hydrolysem iuvat, hydrolasis vocatur.

Reactio reversa condensatio dicitur.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Verbum hydrolysis de verbis Graecis ὕδωρ, aquae, et λύσις, solutionis, derivatum est.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Encyclopaedia Britannica de hydrolyse (Anglice)