Troides magellanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Magellana.jpg
Conspectus in dorsum

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Papilionidae 
Genus : Troides 
Species : T. magellanus 
Troides magellanus 
Felder, 1862  

Troides magellanus (Anglice: Magellan birdwing) est magnus singularisque papilio, vulgo ornithoptera appellata, et in Philippinis Insulaque Orchis Taivaniae endemicus. Hic papilio ex Ferdinando Magellano, exploratore Portugallensi in Philippinis anno 1521 necato, appellatur.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Troides magellanus ex angulo viso quo iricolor apparet.

Troides magellanus ex angulo obliquo visus cyaneus vel caeruleus viridisque videtur. Hic et rarior T. prattorum pro iricolore conspectus angusti cognoscuntur: papilione ex angusto angulo obliquo viso, color flavus alarum dorsalium posteriorum ab iricoloribus cyaneis mutatur. Talis iricolor aspiciens ex diffractione lucis post repercussionem a lamellis alarum gignitur, quae praeruptissimae, multitabulatae,? costatae sunt, potius lamellae plurimorum aliorum papilionum iricoloribus praeditorum, sicut species generis Morphus. Iricolor conspectus angusti prius cognitus est solum ex alia specie, Ancyluride meliboeus (Lycaenidae), sed in A. meiboeus, iricolores ab ipsis lamellis efficiuntur, et plures colores vehementius monstrant.

Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!