Latinitas nondum censa

Iuscellum amygdalarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Amygdalae et martipanes confracti et prensati, mox in lacte coquituri

Iuscellum amygdalarum[1] (Hispanice: Sopa de almendras) est cibus Hispanicus, praecipuus festorum Christi Natalis. Cibus est iuscellum dulce, ex amygdalis, lacte, martipanibus factum. Primo amygdalae confractae sunt in mortario, et tunc cum martipanibus in lacte cum saccharone coctae.

Hoc iuscellum est tertia mensa praeclara in cenis diebus 24 Decembris in Matrito et Castella.

Usque ad saeculum vicensimum, iuscello amygdalarum lac non erat, sed aqua, quia Catholicis Romanis olim non licebat lac aut carnes die 24 Decembris edere.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.