Jump to content

Timotheus Dolan

E Vicipaedia
Timotheus Dolan
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Novi Eboraci archiepiscopus

Timotheus Dolan anno 2009
Natus6 Februarii 1950
Presbyter ordinatus19 Iunii 1976
Episcopus nominatus19 Iunii 2001
Episcopus consacratus15 Augusti 2001
Cardinalis promulgatus18 Februarii 2012
A papaBenedicto XVI
TitulusS. Mariae de Guadalupe in Monte Malo

Timotheus Dolan: vexillum

Timotheus Dolan (in urbe Sancti Ludovici die 6 Februarii 1950 natus), Pontificii Collegii Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis alumnus (et ab anno 1994 usque ad 2001 eius rector), gradum magistri theologiae meruit apud Pontificiam Universitatem Studiorum a Sancto Thoma Aquinate et doctoris historiae apud Universitatem Catholicam Americae. Fuit episcopus auxiliaris urbis S. Ludovici (sed titularis Natchetensis) anno 2001 sed ab anno insequenti archiepiscopus Milvauchiensis. Inde ab anno 2009 est archiepiscopus Neo-Eboracensis. Die 18 Februarii 2012 papa Benedictus XVI eum cardinalem presbyterum fecit titulo Sanctae Mariae de Guadalupe in Monte Malo et ergo conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!