Tifernum Tiberinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Tifernum (discretiva)

Wikidata-logo.svg Tifernum Tiberinum
Res apud Vicidata repertae:
Tifernum Tiberinum: insigne
Civitas: Italia
Locus: 43°27′27″N 12°14′25″E
Numerus incolarum: 39 632
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Provincia Perusina

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Schaesburgum, Joué-lès-Tours, Gibellina, Höör Municipality, Ramallah

Tabula aut despectus

Tifernum Tiberinum: situs
Tiferni Tiberini prospectus

Tifernum Tiberinum[1][2][3] (deinde: Civitas Castelli[2][4][5]; alia nomina: Tiphernum Tiberinum[2], Tiphernum Tiberiacum, Castrum Felicitatis[2]) (Italiane: Città di Castello) est oppidum Italiae et municipium, circiter 40 070 incolarum, in Regione Umbria ac in Provincia Perusina situm. Incolae Tifernates[2] vel Tifernatenses[2][5] appellantur.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Sententia[recensere | fontem recensere]

Sententia urbana est: LIBERTAS.

Nomina urbis[recensere | fontem recensere]

Nomina urbis sunt[2]: Tifernum Tiberinum, Tiphernum Tiberinum, Tiphernas, Tiphernum, Tisernum Tyberinum; deinde: Civitas Castelli, Castellum Felicitatis, Castrum Felicitatis, Civitas Castellana.

Nomina urbanorum sunt[2]: Tifernates, Tifernatens's, Tibernatens's, Tiferini, Castellani, Castellenses.

Historia[recensere | fontem recensere]

Apud Tifernum Tiberinum Gaius Plinius Caecilius Secundus, vel Plinius minor, patronus Tiferni, villam amoenam tenuit, cuius vestigia adhuc exstant apud collem qui usque ad nostra tempora Plinius vocatur (italice Colle Plinio). Tifernum Plinius in suis epistulis (4,1,4) his verbis memorat: "Oppidum est praediis nostris vicinum, nomen Tiferni Tiberini, quod me paene adhuc puerum patronum cooptavit." Quod oppidum Totila Gothorum rex circiter anno 550 diruit, Floridus autem episcopus rursus aedificavit nominavitque castellum, id est parvum castrum, ob quam causam nunc italice Città di Castello vel tantum Castello urbem appellamus. Postea Langobardi Castrum Felicitatis illud oppidum nominaverunt. Saeculis XIII et XIV leges et instituta liberi communis et populi Civitatis Castelli maxime floruerunt; saeculis XV et XVI Vitelli gens rerum potita est. Anno 1798 rerum mutatio a militiis Francogallicis excitata est, ideoque oppidum Primae Rei Publicae Romanae coniunctum est. Anno 1860 regno Italiae haec urbs addita est.Tifernum autem nunc est post multa saecula maxima urbs vallis superioris Tiberis. Maxime floruerunt et florent in hac urbe artes typographicae.

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Aedificia egregia[recensere | fontem recensere]

  • Basilica cathedralis S. Floridi et Amantii.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Tifernum Tiberinum sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Tifernatensis[5] seu Dioecesis Civitatis Castelli[5] est.

Fractiones, vici et loci in municipio[recensere | fontem recensere]

Antirata, Astucci, Badiali, Badia Petroia, Barzotti, Bivio Canoscio, Baucca, San Martino d'Upò, Belvedere, Bisacchi, Bonsciano, Caifirenze, Candeggio, Canoscio, Capitana, Celle, Cerbara, Cinquemiglia, Coldipozzo, Cornetto, Croce di Castiglione, Fabbrecce, Fiume, Fraccano, Grumale, Lerchi, Lugnano, Marchigliano, Montemaggiore, Monte Ruperto, Morra, Muccignano, Nuvole, Petrelle, Piosina, Promano, Roccagnano, Ronti, Rovigliano, San Leo Bastia, San Biagio del Cornetto, San Lorenzo Bibbiana, San Maiano, San Martin Pereto, San Martino di Castelvecchio, San Pietro a Monte, San Secondo, Santa Lucia, Santo Stefano Del Piano, Scalocchio, Seripole, Terme di Fontecchio, Titta, Trestina, Uppiano, Userna, Valdipetrina, Vallurbana, Vingone, Volterrano.

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tifernum Tiberinum spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero, Breve trattato dell' antica e moderna geografia: con tutte le novità occorse circa la mutazione de' dominj stabiliti nelle Paci di Utrecht, Bada, Passarowitz, ec. : opera utile tanto a' principianti, quanto a tutti i dilettanti della studio geografico. Antonio Chiusole. Appresso Giambattista Recurti, 1722 (Google eBook)
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 2.7 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  3. George Holmes (1997), The Oxford Illustrated History of Italy p. 9 ISBN 0-19-820527-9
  4. Flavius Blondus (1474), Italia Illustrata
  5. 5.0 5.1 5.2 5.3 "Dioecesis Civitatis Castelli seu Tifernatensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)}
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!