Jump to content

Theodorus Tokarev

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Theodorus Tokarev
Res apud Vicidata repertae:
Theodorus Tokarev: imago
Theodorus Tokarev: imago
Nativitas: 2 Iunii 1871; Yegorlykskaya
Obitus: 7 Iunii 1968; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Vsehsvyatskoe Cemetery

Theodorus Basilii filius Tokarev (Russice Фёдор Васильевич Токарев, tr. Fëdor Vasil'evič Tokarev; natus die 2 [14] Iunii 1871 in oppido Cosacico Mečëtinskaja tunc regionis Exercitus Tanaitici et nunc regionis Rostoviensis, mortuus die 7 Iunii 1968 Moscuae) fuit constructor armorum sclopetariorum Russicus et Sovieticus. Eius inventiones clarissimae, quas fecit cum Tulae in officina armorum favebat operi, sunt pistolium ТТ (ad annum 1930 creatum) et sclopetum striatum semiautomaticum СВТ-38 et СВТ-40 (versiones, annis 1938 et 1940 creatae), in quorum nominibus abbreviatis littera Т est littera prima nominis inventoris (Токарев). Titulo Herois Laboris Socialisticae et Praemio Staliniano nonnullisque signis laudis ornatus est.

Pistolium TT versionis anni 1933

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Tokarev spectant.
Lexica biographica:  •