Tycho Mommsen

E Vicipaedia
cippus Tychonis Mommsen, Francofurti

Tycho Mommsen (natus die 23 Maii 1819 Garding in Slesvico et Holsatia, mortuus die 1 Decembris 1900 Francofurti) philologus classicus Germanicus et rector scholasticus fuit. Fratres eius fuerunt Theodorus Mommsen historicus summus et Augustus Mommsen magister philologiae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Mommsen post studia annis inter 1838 et 1843 Kieliae perfecta usque annum 1848 in Italiam et Graeciam itinera fecit. Anno 1848 nominatus est cooperator in gymnasio urbis Husum sed anno 1850 post cladem ad Idstedt contractam patria relinquenda erat. Itaque anno 1851 professor in gymnasio realium rerum Ysenacensi factus est, quinquennio post rector Scholae Superioris Burgensis Oldenburgensis declaratus est et ex anno 1864 gymnasium humanisticum Francofurtense duxit.

Anno 1885 rude donatus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Pindarica opera edidit commentariis aucta, opus eum magnum (Berolini 1864); de Pindaro biographice pepigit autem »Pindaros. Zur Geschichte des Dichters und der Parteikämpfe seiner Zeit« (Kieliae 1845) et Pindarica etiam in Theodiscum idioma convertit.

Mentionis digna sint haec quoque: »Beiträge zu der Lehre von den griechischen Präpositionen« (fasciculi I–III, Francofurti 1886–87; fasciculus IV, Berolini 1895), »Der Perkins-Shakespeare« (Berolini 1854), eine kritische Ausgabe von Shakespeares »Romeo und Julia« (Oldenburgi 1859), »Die Kunst des Übersetzens fremdsprachlicher Dichtungen ins Deutsche« (Oldenburgi 1858).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]