Jump to content

The Lady Vanishes (pellicula 1938)

E Vicipaedia
Monacha falsa (Catherina Lacey), Iris (Margareta Lockwood) et Gilbertus (Michael Redgrave) cum clinico doctoris Hartzii.

The Lady Vanishes (Fere 'Mulier quae evanuit') est pellicula actuosa atque oblectatoria, cui Alfredus Hitchcock anno 1938 faciendae moderatus est secundum scriptum scaenarium a Sidneio Gilliat et Francisco Launder factum. Pellicula in The Wheel Spins libro ab Ethel Lina White scripto (1936) laxius posita est.[1] The Lady Vanishes una ex facetissimis pelliculis Alfredi Hitchcock numeranda est, ad instar pelliculae The Trouble with Harry.[2]

Iris Henderson, virgo Anglica in Bandica (terra commenticia) amicas suas visit, et nunc domum revertitur sponso suo nuptura, sed cursus traminis nivium mole impeditur. Vectores in loco inhaerescentes pernoctandi causa in deversorium loci concurrunt. In iisdem angustiis versantur Charters et Caldicott, criccetii fautores Mancunium petentes, nec non domina Froy, magistra senecta quae amicitia Iridis utitur. Iris sub vesperum magno strepitu ex conclavi superiore sonanti vexatur. Causa convicii est Gilbertus Redman ethnomusicus iuvenis, qui tibia clarisona tribus saltabundis concinit. Iris eum expellere conatur, sed male rem gerit.

Postridie mane in statione ferriviaria Iris, capite desuper icto florali arca decidua ex fenestra, vertigine laborat. Domina Froy Iridem tramen conscendentem adiuvat diaetamque, ubi dormire possit, virgini vertiginosae procurat. Post somnum inquietum dominam Froy comitatur in currum escarium, in quo theam sumunt. Mox in diaetam suam sex vectorum revertuntur. Iris iterum paulisper dormiscit.

Paulo post experrecta Iris dominam Froy evanuisse miratur, et ceteri vectores Iridem solam sine comite iter fecisse dicunt. Sed adiuvante Gilberto Iris sciscitari pergit. Doctor Hartzius chirurgus cerebri interrogatus dicit fieri posse, ut Iris "alucinatione postconcussionali" laboret. Charters et Caldicott, a quibus domina Froy saccharum petierat, veriti, ne certamen criccetium amittant, se nihil meminisse dicunt.

In proxima statione doctor Hartzius obviam it clinico suo undique fasciis circumvoluto, qui in lectica in tramen fertur comitante monacha, quam Hartz surdimutam esse dicit. Deinde Iris in diaetam suam reversa in loco, ubi sederat domina Froy, nunc aliam mulierem, scilicet dominam Kummer, vestitu dominae Froy indutam sedere animadvertit. Ceteri vectores eiusdem diaetae, qui primo neminem in eo loco sedisse contenderant, nunc dominam Kummer dicunt continuo in eodem loco sedisse.

Iris et Gilbertus in tramine quaerentes perspicillum dominae Froy inveniunt. Inproviso Doppo magus, qui in eadem diaeta sedet, eos cultro percutere conatur. In tumultu perspicillum amittitur, et Doppo elabitur. Cum monacham fulmentas altas habere animadvertunt, dominam Froy in locum clinici Hartzii substitutam esse suspicantur. Doctor Hartzius monacham, sociam coniurationis Anglicam, Iridem et Gilbertum venenare iubet. Quos mox dormituros esse persuasum habens Hartzius se in coniuratione inplicatum esse confitetur. Sed monacha falsa Hartzio non oboedit, nam populares suos necare nolit. Itaque Gilbertus et Iris e morte evadunt, dominam Froy liberant et in eius locum dominam Kummer substituunt.

Cum tramen prope confinium consistit, doctor Hartzius partem traminis in orbitam secundariam duci iubet in locum, ubi grex militum praestolatur. Acriter inter vectores traminis et milites sclopetatur. Gilberto et Iridi domina Froy se effugere debere dicit, ut speculatoris munus explere possit. In fidem illis dat nuntium (ex cantu intellegendum), quod ad Officium rerum externarum in Whitehall deferant. Deinde domina Froy ad silvam versus currens decidere videtur — nesciunt vectores traminis, utrum glande sclopeti an inconstantia vestigii. Gilbertus et Caldicott tunc tramen administrant operamque dant, ut tramen revehant. Doctor Hartzius cum grege suo se rem amittere comperit.

In statione ferriviaria Londiniensi Iris, viso procul sponso suo, cum Gilberto in diaetam traminis insilit. Gilbertus eam osculatur. Cum ad Officium rerum externarum perveniunt, Gilbertus sollicitus in oeco praestolatorio se melodiae tanti discriminis non iam meminisse posse percipit. Ut in officium inducuntur, cantum illum audiunt. Aperiuntur fores, et dominam Froy clavili melodiam canentem vident. Qua revisione omnes gaudent.

Argumentum contiguum

[recensere | fontem recensere]

In fabula parvum argumentum contiguum exponitur, de quo nihil diximus, scilicet fabella moralis vectorum Todhunter, concubini et concubinae, qui clam suos proprios coniuges in Bandicam iter voluptarium fecerant. Nunc quidem domum redeuntes discordes secum parum bene conveniunt. Procedente itinere dominus Todhunter frustrationes adfert comiti suae, quippe quae nimia sibi adrogare illi videatur. Postremo dominus Todhunter se dare statuit, nam "melius est rumor ratti quam mors ratti", et album linteum iactans a militibus occiditur.

Partium distributio

[recensere | fontem recensere]
Hitchcock persona camaeus.
Primariae partes
Secundariae partes (selectae)
Persona camaeus
  • Alfredus Hitchcock chartophylacium parvum gerens sigarellumque inter labra habens in crepidine stationis Victoria cum hominum multitudine ambulat.
  1. Spoto 1992: 70–75; Vermilye 1978: 42–44.
  2. Harris & Lasky 1976: 68.

Bibliography

[recensere | fontem recensere]
  • Harris, Robert A. & Lasky, Michael S. (1976) The Films of Alfred Hitchcock. The Citadel Press.
  • Reid, Brent (2021) Alfred Hitchcock Collectors’ Guide: The Lady Vanishes (1938). Brenton Film: The past, present and future of film, 12 Ianuarii.
  • Spoto, Donald (1992) The Art of Alfred Hitchcock. Anchor Books.
  • Vermilye, Jerry (1978) The Great British Films. Citadel Press.