Latinitas nondum censa

Tellus (dea)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Terra

Tellus syncretica se cum quattuor liberis reclinat, veri simile temporibus anni, quos Aion (vel Uranus) intra rotam zodiaci stans comitatur. Opus tessellatum Sentini in pavimento inventum, circa 200-250, Monaci in Glyptothek.

Tellus (-uris, f.) aut Terra in mythologia Romaná est dea terrestris et materna. Etiam Tellus Mater et Terra Mater appellatur. Natura quae Telluri attribuitur est cornucopia, vel fasciculi florum vel fructuum.

Varro in initio librorum de re rustica[1] non ut poetae epici Musas, sed numina agriculturae appellat hisce verbis: "Primum invocabo qui omnes fructus agriculturae caelo et terra continent, Iovem et Tellurem; itaque quod ii parentes magni dicuntur: Iuppiter pater appellatur, Tellus terra mater."

Perclara est opus caelatum Telluris matris in ara Pacis Augustae Romae collocata.

Planeta noster Latine ex Tellure et Terra appellatur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Varro, De re rustica 1.1.5.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!