Tell (archaeologia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Tell sive tel in archaeologia est collis, qui saepius iterata exstructione ortus est, ut puta arx Halapiae in Syria et arx Arbelae in Iraca. Tel(l) est vocabulum Arabicum (تل, DMG tall), collis valens.

Synonyma[recensere | fontem recensere]

Tell Hebraice תל (tel) vocatur, Turcice höyük sive hüyük, Persice tepe sive tappa, Graece μαγούλα (magula) (in Macedonia Graeca etiam τούμπα (tumba) vocata), Dacoromanice magura et Bulgarice mogila. In Aegypto et in Sudania septentrionali kom dicitur. Similes colles habitati etiam in Dania inventi sunt, qui byhøj appellantur.

Multi tell in regionibus orti sunt, in quibus aedificia lateribus crudis aut luto facta et interim deleta saepius eodem loco iterum exstructa sunt, ubique praetera praecipitatio exigua erat. Tota in Asia occidentali inveniuntur, etiam in Europa, in Graecia, Bulgaria, Dacoromania (ut pute in Pietrele: Tell Măgura Gorgana), et in regionibus Hungariae (ut puta in Jászberény) et Serbiae, quamvis illos in Asia occidentali altitudine non adaequent. Inter maximos orbis terrarum tell est arx Arbelae in Kurdistania.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Matthews, Wendy (2020). "Tells in Archaeology". In Smith, Claire (ed.). Encyclopedia of Global Archaeology. Springer. pp. 7259–7262. ISBN 978-3-030-30016-6.
  • Shaw, Ian (2002). "Tell". In Shaw, Ian; Jameson, Robert (ed.). A Dictionary of Archaeology. John Wiley & Sons. pp. 566–567. ISBN 978-0-631-23583-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad tell spectant.