Tabulae Iguvinae

E Vicipaedia
(Redirectum de Tabellae Iguvinae)
Jump to navigation Jump to search
Una ex tabulis.

Tabulae Iguvinae vel Eugubinae sunt septem tabulae aereae Iguvii (Iguvii in urbe hodierna) Italiae anno 1444 inventae et nunc in Museo Civico Palatii Consulum Iguvii conservatae. Primae tabulae vernaculo alphabeto Umbro probabiliter saeculo tertio a.C.n., recentissima alphabeto Latino saeculo primo a.C.n. scriptae sunt.

Tabulae quasdam continent inscriptiones quae religiosos Fratrum Attidianorum actus et ritus commemorant, gregis duodecim sacerdotum Iovis quibus municipalia munera Iguvii magni moment erant. Lingua Umbra scriptae sunt, una ex linguis Italicis, haud remotus Latinae cognatus. Tabulae sunt multo longissimum gravissimumque linguae Umbrae omniumque linguarum familiae linguae Osco-Umbrae documentum. In medium proferunt grammaticam huius mortuae linguae antiquae et religiosos antiquorum Italiae populorum usus, inter quos antiqua Romanorum religio. Pars tabularum ultimarum, praecipue tabularum VI et VII, poetico metro emphatico? scripta fuisse videntur, Saturniorum numerorum in prima poesi Latina inventorum simili. Omnis textus, una cum textu Latine converso, Londinii anno 1863 a Francisco W. Newman annoque 1931 in libro Alberti von Blumenthal prolatus est.

Inusitata horum documentorum aestimatio vehementius dicitur a numero eruditorum qui se ad ea legenda et explananda dedicaverunt. Aestimatio ostendit factum fabulas esse sola antiquarum religionum Europaearum et Mediterranearum documenta quae statu paene perfecto exstant. Res quas ea continent ritus (sacrificia et preces) summis regionis deis dicatos tractant, et religiosas populorum Italicorum fides moresque fortasse patefaciunt. Ut olim ait Iacobus Devoto linguista historica, si res aestimationis aequalis invenire velimus, nobis in Asiam altissime effodere necesse est. Praeterea, conformatio religiosa in tabulis praesens conformationis primo religionis Romanae tempore similis est, ad antiquam triadem? Romanam gregemque deorum artius ad Iovem cognatorum spectans.

Quamquam generales tabularum significationes sunt clarae, iam sunt multae res et quaestiones obscurae et disceptatae. Principale impedimentum textuum intellegendorum est scientia vocabularii Umbri haud satis.

Inventio[recensere | fontem recensere]

Quidam agricola tabulas in agro anno 1441 invenit et urbi iuribus rusticis per binos annos vendidit. Res quas tabulae continent ad religiones ritusque Iguvii celebrati, religiosam urbis organizationem, eiusque fines urbanos spectat.

Nota epigraphica[recensere | fontem recensere]

Tabulae aere sculptae sunt. Explicatio externi materiei sustinentis aspectus fecit ut eruditi concluderent solum tabulas V, VI, et VII aperte exponi destinatas, aliasque pro documento archivali esse.[1] Inscriptae sunt alphabeto Italico a lingua Etrusca (I ad Vb 8) deducto et alphabeto Latino (Vb 9 prorsus, VI, VII).

Tempus[recensere | fontem recensere]

Investigatio ductus (modi scribendi) per tabulas cum aliis inscriptionibus ex regione Ilaliae Mediae comparandas sivit ut eruditi proponerent tempus non post saeculum tertium exeuns pro tabulis III et IV, atque ad primum dimidium saeculi primi a.C.n. pro recentissimis tabulis, VI et VII.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De foraminibus in tribus tabulis ultimis perforatis, Prosdocimi ait (p. 161) ea attestantur documenta pro exhibitione publica destinata esse. Quia hoc pro praescriptionibus ritualibus est inusitatum, pro rebus gerendis politicis aetatis Augustanae explanari potest.
  2. Adriano Maggiani in Aldo L. Prosdocimi, Le Tavole Iguvine (Firenze, 1984). Hoc autem considerari potest solum terminus post quem, quia modus ductus ruri durare potest diu post inceptionem et diutissime post obitum in regionibus per culturam regnantibus factum est. Prosdocimi supra, p. 153.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ancellotti, Augusto, et Romolo Cerri. 1996. Le Tavole di Gubbio e la civiltà degli Umbri. Perusiae.
  • Ancillotti, Augusto, et Romolo Cerri. 1997. Le Tavole iguvine: fotografie a colori, facsimili, testo traslitterato, traduzione e commento. Perusiae.
  • Aufrecht, Simon Theodor, et Adolf Kirchhof. 1849, 1851. Die umbrische Sprachdenkmäler: ein Versuch zur Deutung derselben. 2 voll. Berolini.
  • Benucci, Franco. 1996. Studi di sintassi umbra: il verbo nelle Tavole iguvine e nelle iscrizioni minori. Patavii: Libraria Padovana.
  • Blumenthal, Albrecht von. 1931. Die iguvinische Tafeln: Text, Übersetzung, Untersuchungen. Stutgartiae.
  • Borgeaud, Willy Alfred. 1982. Fasti Umbrici: études sur le vocabulaire et le rituel des Tables eugubines. Ottavae.
  • Bottiglioni, Gino. 1954. Manuale dei dialetti italici. Bononiae.
  • Bréal, Michel. 1875. Les Tables eugubines: texte, traduction et commentaire, avec une grammaire et une introduction historique. 2 voll. Lutetiae.
  • Bücheler, Franz. 1883. Umbrica. Bonnae.
  • Buck, Carl Darling. 1928. A grammar of Oscan and Umbrian. Ed. 2a. Bostoniae.
  • Castelli, Patrizia, et Salvatore Geruzzi, eds. 2010. Prima e dopo le Tavole eugubine: falsi e copie fra tradizione antiquaria e rivisitazioni dell’antico. Pisis.
  • Ceci, Luigi. 1892. Tabulae Iguvinae in usum academicum. Augustae Taurinorum.
  • Coli, Ugo. 1958. Il diritto pubblico degli Umbri e le Tavole eugubine. Mediolani.
  • Conway, Robert S. 1897. The Italic Dialects. Cantabrigiae.
  • D'Adamo, Carlo. 2004. Il dio Grabo, il divino Augusto, e le Tavole iguvine riprodotte, traslitterate, tradotte e commentate. San Giovanni in Persiceto.
  • Devoto, Giacomo. 1940, 1954. Tabulae Iguvinae. Romae.
  • Devoto, Giacomo. 1948. Le Tavole di Gubbio. Florentiae.
  • Devoto, Giacomo. 1962. Tabulae Iguvinae: Pars quinta: appendix. Romae.
  • Ernout, Alfred. 1961. Le dialecte ombrien: lexique du vocabulaire des "Tables eugubines" et des inscriptions. Lutetiae.
  • Gernia, Maria Luisa Porzio. 2005. Offerta rituale e mondo divino: contributo all'interpretazione delle Tavole di Gubbio. Alexandriae.
  • Gernia, Maria Luisa Porzio. 2007. La pax divina: tra storia e preistoria linguistica: la testimonianza delle Tavole di Gubbio. Alexandriae.
  • Huschke, Eduard. 1859. Die iguvischen Tafeln nebst den kleineren umbrischen Inschriften: mit Hinzufügung einer Grammatik und eines Glossars der umbrischen Sprache. Lipsiae.
  • Kent, Roland G. 1920. Studies in the Iguvine Tables. Classical Philology 15:353–369.
  • Meiser, Gerhard. 1986. Lautgeschichte der umbrischen Sprache. Innsbruck.
  • Newman, Francis William. 1864. The Iguvine Tablets. Londinii: Trübner and Co.
  • Osthoff, Hermann. 1876. Umbrica. Studien zur Griechische und Lateinische Grammatik 9:273–284.
  • Panzerbieter, Friedrich. 1851. Questiones Umbricae. Meiningen.
  • Pighi, Giovanni Battista. 1953. Umbrica: 1, La composizione del libro rituale di Gubbio; 2, L'auspicio, Bononiae.
  • Pfiffig, Ambros J. 1964. Religio Iguvina: philologische und religionsgeschichtliche Studien zu den Tabulae Iguvinae: mit Text und Übersetzung. Vindobonae.
  • Planta, Robert von. 1892, 1897. Grammatik der Oskisch-Umbrisch Dialekte. 2 voll. Strassburg.
  • Prosdocimi, Aldo Luigi. 1969. Studi iguvini. Florentiae.
  • Prosdocimi, Aldo Luigi. 1984. Le Tavole iguvine, 1. 2 voll. Florentiae.
  • Poultney, James W. 1959. The Bronze Tablets of Iguvium. Baltimorae.
  • Rosenzweig, Irene. 1937. Ritual and cults in pre-Roman Iguvium: with an appendix giving the text of the Iguvine Tablets. Londinii.
  • Schirmer, Brigitte. 1998. Studien zum Wortschatz der Iguvinischen Tafeln: die Verben des Betens und Sprechens. Francofurti.
  • Sisani, Simone. 2001. Tuta Ikuvina: sviluppo e ideologia della forma urbana a Gubbio. Romae.
  • Weiss, Michael L. 2010. Language and ritual in Sabellic Italy: the ritual complex of the third and the fourth Tabulae Iguvinae. Lugduni Batavorum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tabulas Iguvinas spectant.