Jump to content

Stuart (Florida)

E Vicipaedia
Wikidata Stuart (Florida)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 27°11′50″N 80°15′11″W
Numerus incolarum: 17 425
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Martin Comitatus

Geographia

Superficies: 23.306484 chiliometrum quadratum, 23.309595 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Stuart (Florida): situs
Stuart (Florida): situs

Stuart est urbs et sedes comitatus Martin in ora thesaurorum Floridae sita. Quae est maxima ex quattuor municipalitatibus incorporatis in Comitatu Martin. Numerus incolarum in censu anni 2010 fuit 15 593.[1] [2] Urbs est pars Areae Metropolitanae Statisticae Portus Sanctae Luciae Floridae.

Domus Dudley-Bessey, domus historica, in Xysto SW Atlanta, nunc est officina celocum venumdatarum.

Saeculo duodevicensimo, nonnulla galeona Hispanica in regione orae thesaurorum Comitatus Martin naufragata sunt, fama est eventus huracani, et numeri ignoti navium onus auri et argenti transvexerant; ex quo, parte huius thesauri recuperata, regio appellatur.

Anno 1832, Petrus Gilbert, pirata qui syrtide ante litus uti solebat pro esca praedae simplicis, et Mexican, navem mercatoriam Civitatum Foederatarum, venatus cepit. Comburere navem nautasque interficere conatus est, sed nautae superantes eventum rettulerunt, et Gilbert suique excepti supplicium capitis expenderunt. Unde syrtis ex qua Gilbert praedam alliciebat nunc Gilbert's Bar in tabulis nauticis appellatur.[3]

Regio quae Stuart facta est primum ab hominibus non Indis Americanis anno 1870 constituta est. Quinque annos post, Statio Custodialis Nautarum Civitatum Foederatarum in Insula Hutchinsoniana statuta est, prope Stuartum, quae statio, hodie Domus Refugii apud Syrtidem Gilbertianam appellata, in National Register of Historic Places perscribitur.

Artes et cultura

[recensere | fontem recensere]
Media urbs.

Incolae notabiles

[recensere | fontem recensere]
Curia Vetus Comitatus Martin, anno 1937 aedificata, nunc Courthouse Cultural Center.
Museum Hereditatis Stuartianum.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Dutton, E. W. 1964. Stuart, Florida.
  • Johnson, Larry. 2009. Always Learning. Florida Today (Melburni Floridae), 13 Maii, 1D.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ambulacrum fluviale Stuartensis ante detrimentum Huracani Jeanne.