Ministerium Census Civitatum Foederatarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ministerium Census Civitatum Foederatarum (Anglice United States Census Bureau) censum reipublicae, qui semel in decennio habetur, in Civitatibus Foederatis curat. Ad administerium rerum mercatoriarum pertinet. Etiam tabulas statisticas facit de rebus oeconomicis, demographicis, de aetate incolarum, de reditu, et quomodo inter incolas distribuitur.

Sunt duodecim officinae regionales, inter quas:

  • Regio quae ad septentrionalem et orientalem partem spectat
  • Regio occidentalis citerior
  • Regio meridionalis
  • Regio occidentalis ulterior

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]