Roman numeral 10000 CC DD.svg

Statua Iovis Olympici

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR
Olympiae Iovis simulacrum a Martino van Heemskerck depictum

Statua Iovis Olympici sive rarius Phidiae Statua Iovis Olympici (Graece τὸ Ἄγαλμα τοῦ Ὀλυμπίου Διός, ὁ τοῦ Φειδίου Ζεὺς Ὀλύμπιος, tò Ágalma toû Olympíou Diós, ho toû Pheidíou Zeùs Olýmpios) fuit statua monumentalis Iovis (Zeus) a sculptore Phidia confecta, quae in Templo Iovis Olympico anno 456 a.C.n. exstructo stabat. Inter septem miracula mundi numerabatur.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Scriptor intinerariorum Graecorum Pausanias statuam accurate descripsit, quod autem ad priscam speciem imaginandam omnino adhiberi non potest. Altitudo statuae fertur 12 m fuisse et ipsa statua supra tabulatum internum ferro, gypso et ligno confectum exstructa esse. Externe autem auro, ebore et ebeno ornata atque vitro colorato gemmisque decorata esse traditur. Iovem senem sapientem et benignum in solio sedentem demonstrat.

Statua marmorea Iovis in Eremitagio aemulatione Phidiae confecta

Statua propria autem solum anno 438 a.C. confecta est a Phidia sculptore, qui huic operabatur, dum anno 430 vita discessit.

Temporibus Graeciae antiquae infelices ii habebantur qui statuam nondum visitavissent. Etiam bestia irrationalis aspecto Iovis statuae obstupefaceretur scripsit Dio Cocceianus. Statua Olympica ultimum fuit opus Phidiae sculptoris, qui eadem ratione iam simulacrum Athenae Parthenus Athenis construxerat. Rector deorum cum superciliis motis monstratus est quod secundum religionem antiquam modo supercilii motu rebus moderabatur, contractione frontis autem Olympum montem labefacere potuit.

Anno 40, Caligula, imperator Romanus, frustra statuam Romam moveri iussit.

Statua autem non Olympiae destructa est: Quarto saeculo (circa 360 p.C.n.) Constantinopolim vecta anno 475 incendio combusta est.

Reliqua templi Iovis atque fabricae Phidiae in situ remanebant. Praeter reliqua ferramentorum et variarum materiarum poculum in ruderis fabricae inventum est, cui ΦΕΙΔΙΟΥ ΕΙΜΙ (Φειδίου εἰμί; Pheidiou eimi 'Phidiae sum') insculptum est. Circuitus relictarum columnarum nobis ante oculos ponit quanta fuerit magnitudo veteris templi.

Depictio statuae in nummo Elideo