Statio navalis

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Statio

Sydneii statio navalis/
Piraeus portus trium stationum: Cantharus (B), Zea (C), Munichia (E).

Statio[1] navalis (Graece λιμήν) est locus natura vel arte sic paratus, ut navibus quiescentibus idoneus sit et easdem a ventis tempestatibusque defendat. Saepe crecca vel sinus marinus parvus est. Stationes artificiosas moles fluctifragas saepe habent et canales subaquaneos, qui sinum altiorem reddant. Stationes navales publicae, mercatoriae, militares esse possunt.

Statio navalis paene idem est ut portus, qui autem si magnus sit, plures stationes habere potest.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Caesaris De bello civili III 8: stationes . . . classibus occupavit; Guilielmus Henricus Bardili[de] ad Cornelium Nepotem de Piraeo portu tres stationes habente, — vol. I (Stutgardiae: 1820), 97.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad stationes navales spectant.