Titus Romilius T.f. Rocus Vaticanus

E Vicipaedia

Titus Romilius T.f. Rocus Vaticanus (quando natus sit, quando mortuus nescimus) senator Romanus origine patricio ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Gens Romilia patricia fuit atque tribus Romilia ab ea nominata est. Tamen Titus Romilius solus est, qui e familia consulatum adeptus est[1]. Pater eius quidam Titus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 455 a.C.n. Romilius consul creatus est. Eo anno apud Algidum montem feliciter contra Aequos certavit[2]. Postquam fasces deposuit, a tribuno plebis Gaio Calvio Cicerone ignoto de causa accusatus et ad multam decem milium aeris damnatus est[3]. Postea proposuit, ut legationem ad leges cognoscendas in Graeciam mitteretur[4]. Fuit praeterea anno 451 decemvir legibus scribundis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 1129
  2. Titus Livius, ab urbe condita, III 31,3-6
  3. loc. cit. §5
  4. Dionysius Halycarnessensis X 50,3 - 52,4


Antecessores:
Marcus Valerius M'.f. Maximus Lactuca et Spurius Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus
Consul
455 a.C.n.
cum
Gaio Veturio Cicurino
Successores:
Spurius Tarpeius M.f. Montanus Capitolinus et Aulus Aternius Varus Fontinalis