Spiritus absinthii
Vide etiam paginam fere homonymam: Absinthiatum

Spiritus absinthii[1] (Francogallice Absinthe, aliis linguis similiter) est potio fortis, absinthio continens, in Francia olim usitatissima.
Fama est absinthium a doctore ordinario (Francogallice: ordinaire) in Helvetia inventum esse anno 1792. Absinthium ordinarium fuit remedium quod herbas absinthium, anisum, et foeniculum continebat. Remedium militi cuidam nomine Dubied venditum est, qui id genero suo, Henrico Ludovico Pernod dedit, qui autem absinthium potionem celeberrima in Francia confecit.
Circa finem saeculi undevicensimi, rumor coepit quod absinthium toxicum esset. Per experimentum controversum, physici postulaverunt absinthium dementiae furorisque causam esse. Ab Helvetico quodam Ioanne Lanfray ex absinthio aliisque potionibus ebrio tota familia necata, usus absinthii interdictus est. Alfredus de Musset potionem musam viridem nuncupavit, quae furiam absentem averteret et novam permotionem apportaret. Quo nomine Lutetienses utuntur.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ "Spiritus absinthii" (p. 358 apud Google Books)
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- "L’absinthe interdite à tord" in Les Cahiers de la gastronomie n° 11 (2012?)
- Phil Baker, The Book of Absinthe: A Cultural History. Novi Eboraci: Grove Press, 2001
- Marie-Claude Delahaye, L'Absinthe, histoire de la Fée verte. Lutetiae: Berger-Levrault, 1983