L'Absinthe

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Absinthium

Dans un café, postea L'Absinthe (tituli Francogallici, scilicet "In coffearia" sive "Absinthium") est tabula a pictore Francico Edgaro Degas anno 1876 picta. Hodie in museo d'Orsay Lutetiae servatur.

Coffearia Novarum Athenarum ad plateam Pigalle eo tempore ab artistis scriptoribusque frequentata in hac tabula depingitur, quae autem non ibi sed in officina pictoris confecta est. Amici pictoris ad personas tabulae fingendas adsederant, actrix Helena Andrée mulierem quae facie tristi oculisque semiapertis poculo absinthii iam aqua mixti appropinquet, pictor Arvernensis Marcellinus Desboutin barbatum morosum qui iuxta eam sine recognitione tubulo fumet. Tabula inopinate celebra facta, pictori publice explanare oportuerit amicos suos re vera non absinthio devotis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean Sutherland Boggs, Portraits by Degas. Berkeleiae, 1962

Nexus externi[recensere | fontem recensere]