Alfredus de Musset

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alfredus de Musset, poeta Francogallus egregius

Alfredus de Musset (natus die 11 Decembris 1810 Lutetiae, mortuus ibidem die 2 Maii 1857) fuit poeta et scriptor Francicus more motus romantici. Amicus ad tempus fuit Georgio Sand. In Academiam Francicam anno 1852 cooptatus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius scriptoris, qui vitam Russavii descripserat, anno 1827 summa cum laude absolutorium scholasticum in Collegio Henrici IV Lutetiensi nactus est. Postquam medicinae, iurisprudentiae et rebus commercialibus studuit, Victore Hugone inspirante munus scriptoris amplexus est. Annos XIX natus iam primum tomum poeseos edidit »Contes d'Espagne et d'Italie« (1830), ubi scripturae ratio, sensuum veritas, sal et lubricum lectores captabant atque movebant. Collectio secunda (1831) minus animos excitabat, cum tertiae collectioni »Un spectacle dans un fauteuil« (1832–34) magis plauderetur. Ibi maxime poema »La coupe et les lèvres« et epos heroicum satiricum »Namouna« placebant.

Dramata minus felicem eventum habuerat: itaque anno 1833 in libro tantum edita sunt (»Andrea del Sarto«, »Les caprices de Marianne«, »Fantasio«). Aestate anni 1833 legi potuit in periodico »Revue des Deux Mondes« carmen grave »Rolla«. Eodem anno consuetudinem contraxit cum Georgio Sand eam comitaturus in Italiam. Nimia humorum varietas autem mox querelas provocavit et Venetiis separatum est. Musset asper Lutetiam reversus scripsit »Confession d'un enfant du siècle« (1836), librum animi impetu et voluptate, atheismo et mistanthropia plenum. Modestius ei exaratum est in carminibus quae annis inter 1835 et 1840 in foliis »Revue des Deux Mondes« apparuerunt, e.g. »Une bonne fortune«, »L'ode à la Malibran«, »Nuits«, »Lettre à Lamartine«, »L'espoir en Dieu«. Responsum in Nicolai Becker cantilenam de Rheno Germanico[1] fuit carmen »Nous l'avons eu, votre Rhin allemand!« scripsit: nonnulli Francogalli eam rem levem facinus magnum nationale putabant. Poemata omnia collecta sunt sub titulis: »Premières poésies« (1829–35), »Poésies nouvelles« (1836–52) et »Poésies complètes« (1851).

Scripta theatralia eius ingeniora ut e.g. »On ne badine pas avec l'amour«, »Il ne faut jurer de rien«, »Un caprice«, »Il faut qu'une porte soit ouverte ou fermée« (inveniuntur in florilegio »Comédies et proverbes«, 1856) in scaenis producta sunt et identidem monstrata sunt. Casus privati inspirationem dabant in fabellis gracilibus exarandis, quae in volumine »Nouvelles« (1861) coegit. Quarum mentionis valde dignae sunt primae narratiunculae praetitulatae »Emmeline«, »Les deux maîtresses«, »Le fils du Titien«, cum novissimae scriptorem fessum atque lassum factum esse tradant. Munus bibliothecarii in Ministerio rerum internarum, quod Res novae Francicae anno 1848 dempserant, ab imperatore ipso ei postea redditum est. Anno 1852 in Academiam Francicam cooptatus est.

Alfredus de Musset in poetis Francogallicis contemporaneis maxime illustris habendus est, praesertim propter lyricam. Contra mollitiam Alphonsi de Lamartine et modum turgidum tumidumque Victoris Hugo elucet in carminibus et sensuum veritas sincera et harmonia et suavitas. Attamen momenta cynica utique Musset quoque habet.

Monumenta ei Lutetiae et Noviliaci ad Sequanam erecta sunt. Vita eius, quam frater Paulus de Musset anno 1877 edidit, valoris minoris est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. anni 1840: »Sie sollen ihn nicht haben, den freien, deutschen Rhein« (Francogalli ne obtinuerint Rhenum liberum Germanicum!) Versus omnes septem in strophis ecce: 1. Sie sollen ihn nicht haben, Den freien deutschen Rhein, Ob sie wie gier'ge Raben Sich heiser danach schrein, / 2. Solang' er, ruhig wallend, Sein grünes Kleid noch trägt, Solang', ein Ruder schallend, In seine Wogen schlägt. / 3. Sie sollen ihn nicht haben, Den freien deutschen Rhein, Solang' sich Herzen laben An seinem Feuerwein; / 4. Solang' in seinem Strome Noch fest die Felsen stehn, So lang' sich hohe Dome In seinem Spiegel sehn. / 5. Sie sollen ihn nicht haben, Den freien deutschen Rhein, So lang' dort kühne Knaben Um schlanke Dirnen frein; / 6. Solang' die Flosse hebet Ein Fisch in seinem Grund, Solang' ein Lied noch lebet In seiner Sänger Mund! / 7. Sie sollen ihn nicht haben, Den freien deutschen Rhein, Bis seine Flut begraben Des letzten Manns Gebein.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Werner Bahner: Alfred de Mussets Werk. Eine Verneinung der bürgerlichen Lebensform seiner Zeit. Verlag Sprache und Literatur, Salinis Saxonicis 1960, (Wege zur Literatur – Literatur und Gesellschaft).
  • Angelika Fabig: Kunst und Künstler im Werk Alfred de Mussets. Winter, Heidelbergae, 1976, ISBN 3-533-02509-8, (Studia Romanica 28)
  • Bodo Guthmüller: Die Rezeption Mussets im Second Empire. Athenäum, Francofurti ad Moenum 1973, ISBN 3-7610-0217-3, (Ars poetica Studien 17), (Zugleich: Marburg, Univ., Habil.-Schr.).
  • Karin Kramer: Alfred de Mussets Stellung zur Romantik. Kümmerle, Göppingen 1973, ISBN 3-87452-198-2, (Göppinger akademische Beiträge 74)
  • Jutta Lietz: Studien zu den Novellen Alfred de Mussets „Mimi Pinson“, „Frédéric et Bernerette“, „Margot“, „La Mouche“, „Histoire d'un merle blanc“. Romanistisches Seminar der Universität Hamburg, Hamburgi 1971
  • Henning Mehnert: Alfred de Mussets "Lorenzaccio" und die psychologische Motivation des Dandy-Dichters In: Romanistisches Jahrbuch 26, 1975, ISSN 0080-3898, p. 122–136.
  • Alfred Noe: Stilometrie und Interpretation. Stilistische Merkmale der Sprache Alfred de Mussets mit besonderer Berücksichtigung der Prosa. Lang, Francofurti ad Moenum am Main 1992, ISBN 3-631-44305-6

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alfredum de Musset spectant.