Spira culicum

Spira culicum est tus quod insecta repellit, praecipue culices, plerumque formam spirae habens, atque usitate ex siccato pulveris pyrethri glutine manufactum. Spira plerumque in centro tenetur, in aere suspensa, vel a binis retibus ignibus imperviis fulta, ad fumificationem continuam sinendam. Adustio in exteriori spirae fine plerumque incipit, et ad centrum lente progreditur, fumum qui insecta repellit gignens.[1] Spira circa 15 centimetra in diametro usitate extendere potest, et circa horas octo persistit. Spirae culicum in Asia, Africa, America Australi, et Australia late adhibentur.[2]
Notae[recensere | fontem recensere]
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Liu, Weili, Junfeng Zhang, Jamal H. Hashim, Juliana Jalaludin, Zailina Hashim, et Bernard D. Goldstein. 2003. Mosquito Coil Emissions and Health Implications. Environmental Health Perspectives 111(12):1454–1460. doi:10.1289/ehp.6286. PMID 12948883. PMC 1241646. PDF.
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad spiram culicum spectant (Mosquito coil, Mosquito coils). |
- Historia societatis Dainihon Jochugiku Co. Ltd., www.kincho.co.jp