Speyeria mormonia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Speyeria mormonia upper.jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Nymphalidae 
Tribus : Heliconiini 
Genus : Speyeria 
Species : S. mormonia 
Speyeria mormonia 
(Boisduval, 1869)[1]  
Synonyma
Argynnis mormonia Boisduval, 1869
Duo papiliones S. mormonia

Speyeria mormonia est papilio familiae Nymphalidarum, in America Septentrionali endemicus, a California septentrionali ad Columbiam Britannicam et Saskatchewan occidentale, Coloratum, et occidentalem Dacotam Meridionalem inventus.[1][2]

Huic papilio sunt colores plerumque aurantii, distinctis lineis nigris et maculis in exemplare fractiflexo (modo dicto Francogallice et Anglice zigzag) in latere superiore. Margines alarum sunt obscurae cum circulis dilutioribus, tum obscuris formis lunatis. Maculae argenteae in flavescenti latere inferiore obtinent.[1][3]

Latitudo alarum est a 38 ad 61 mm.[2]

Larvae speciebus generis Violae vescuntur.[4]

Subspecies[recensere | fontem recensere]

Ordine alphabetico digestae.[4]

  • S. m. arge (Strecker, 1878)
  • S. m. artonis (Edwards, 1881)
  • S. m. bischoffii (Edwards, 1870)
  • S. m. erinna (Edwards, 1883)
  • S. m. eurynome (Edwards, 1872)
  • S. m. luski (Barnes & McDunnough, 1913)
  • S. m. opis (Edwards, 1874)
  • S. m. washingtonia (Barnes & McDunnough, 1913)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 De specie apud situm cbif.gc.ca (Butterflies of Canada)
  2. 2.0 2.1 "Mormon Fritillary," apud situm butterfliesandmoths.org (Butterflies and Moths of North America).
  3. Jim P. Brock et K. Kaufman, Field Guide to Butterflies of North America (Novi Eboraci: Houghton Mifflin Co., 2003).
  4. 4.0 4.1 De genere apud situm funet.fi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Speyeriam mormoniam spectant.