Spectrum visibile

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Spectrum visuale)
Prisma triangulare lucem albam in colores spectri visualis partitur.

Spectrum visibile, seu opticum seu prismaticum, pura Latinitate spectrum quod videmus, est pars spectri electromagnetici quae per oculum humanum videri potest. Radiatio electromagnetica in hoc spatio longitudinis undarum lux visibilis vel breviter lux appellatur. Sanus oculus humanus longitudolongitudines radiationis inter circiter 380 et 750 nanometra accipit,[1] quod spatium cum frequentiis inter 400 et 790 Hertz congruit. Hi fines perceptionis humanae non subtiliter definiuntur, atque in singulis hominibus variant,[2] ut a 310 nm (radiatione infrarubra) ad 1100 nm (radiationem ultraviolaceam) in optimis naturae condicionibus extendi possint.[3][4]

Spectrum visibile non omnes colores ab humano systemate visuali distinctos continet. Absunt colores non saturati, sicut roseus, atque variationes purpureae, sicut magenta, quia solum per mixtas undarum longitudines fiunt. Colores qui solum unam undarum longitudinem exhibent colores puri et colores spectrales appellantur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Starr 2005: 94.
  2. "The visible spectrum". Britannica .
  3. Livingston 2001.
  4. Sliney 2016.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]