Roman numeral 10000 CC DD.svg

Refractio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Refractio lucis.

Refractio in physica (optica) est phaenomenon luminis directionis ac velocitatis mutandi cum ex altero in alterum medium transeat.

Ratio[recensere | fontem recensere]

Lumen ab uno medio in aliud dissimile incidit, partim regredi in medium anterius quod est reflexio, partim vero pergere per medium posterius, mutata vel non mutata directione prout angulus incidentiae fuerit magis quam zero vel zero quod est refractio.

Vas hemisphaericum vitreum imple aqua usque ad centrum , in quod centrum dirigat luminosus radius efficiens angulum incidentiae ; cujus anguli mensuram capies super circulo : in quasi frangetur[1] radius , et a pristina devians directione progredietur per faciendo cum angulum refractionis ; cujus anguli mensuram capies in vasis ambitu; facile namque deprehendes punctum , per quod emergit radius e vase ut redeat in aerem. Iam variato , variabit quidem , sed ratio prodibit constanter .

Ad haec: observabis punctum in plano circuli , ubi reperitur ; inde sequitur incidentem radium , refractum et normalem fore in uno eodemque plano. Si luminosus radius per punctum ingrederetur aquam , et incidens in exiret in aerem, non aliam viam teneret in aere nisi priorem : angulus incidentiae esset , angulus autem refractionis . Angulorum incidentiae et refractionis plana dicuntur, alterum similiter incidentiae, alterum refractionis.

Quoad alia media , alii exsistent numerici valores rationis pro unoquoque medio constantes istiusmodi valores designamus generatim per , ut sit

;

dicitur index refractionis. Transeunte luminis radio ex uno in alterum medium, secundum ex duobus mediis dicitur magis vel minus refringens quam primum , prout est magis vel minus unitate.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. frango, frangis, fregi, fractum, frangĕre

Bibliographia[recensere | fontem recensere]