Publius Rupilius

E Vicipaedia

Publius Rupilius (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus circa annum 121 a.C.n.) vir publicus ac iuris peritus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 135 a.C.n. aut antea praetor erat, anno 132 a.C.n. consul electus una cum Publio Popillio Laenate collega eos, qui Tiberii Sempronii Gracchi fautores fuerant, persequebatur[1]. Deinde proconsul Siciliam post seditionem servorum suppressam "Lege Rupilia" reformavit[2]. Aegre tulit quod frater consulatum adeptus non erat atque paulo post mortuus est[3].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, Laelius de amicitia 37; Valerius Maximus III 7,1
  2. Marcus Tullius Cicero, In Verrem, II 2; Valerius Maximus VI 9,8; Titus Livius, Periochae 59
  3. Marcus Tullius Cicero, Pro Laelio 73; Tusculanae disputationes, IV 40


Antecessores:
Lucius Calpurnius Piso Frugi et Publius Mucius Scaevola
Consul
132 a.C.n.
cum
Publio Popillio Laenate
Successores:
Lucius Valerius Flaccus et Publius Licinius Crassus Dives Mucianus