Publius Rupilius
Appearance
Publius Rupilius (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus circa annum 121 a.C.n.) vir publicus ac iuris peritus Romanus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 135 a.C.n. aut antea praetor erat, anno 132 a.C.n. consul electus una cum Publio Popillio Laenate collega eos, qui Tiberii Sempronii Gracchi fautores fuerant, persequebatur[1]. Deinde proconsul Siciliam post seditionem servorum suppressam "Lege Rupilia" reformavit[2]. Aegre tulit quod frater consulatum adeptus non erat atque paulo post mortuus est[3].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 1] R., P." in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 1162.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Marcus Tullius Cicero, Laelius de amicitia 37; Valerius Maximus III 7,1
- ↑ Marcus Tullius Cicero, In Verrem, II 2; Valerius Maximus VI 9,8; Titus Livius, Periochae 59
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Pro Laelio 73; Tusculanae disputationes, IV 40
Antecessores: Lucius Calpurnius Piso Frugi et Publius Mucius Scaevola |
Consul 132 a.C.n. cum Publio Popillio Laenate |
Successores: Lucius Valerius Flaccus et Publius Licinius Crassus Dives Mucianus |