Pronomen personale

E Vicipaedia

Pronomina personalia sunt pronomina quae describunt personas grammaticales. Haec pronomina personalia serviunt etiam pro pronominibus reflexivis, cum sententiae subiectum est eadem persona atque in praedicato.

Tertiae personae pronomen est defectivum, quod forma nominativa caret. Sed tertiam personam reddit pronomen demonstrativum is,ea,id, quod adhibetur, ut forma nominativa pronominis non-reflexivi tertiae personae detur. Praecipue autem genetivo huius pronominis (sc. eius, eorum/earum/eorum) possessor indicatur, cum pronomine possessivo (reflexivo) (sc. suus/sua/suum) utendum non est.

Pronomen ego, tu, nos, vos[recensere | fontem recensere]

Numerus Persona Nominativus Vocativus Accusativus Genitivus Dativus Ablativus Pronomen possessivum
Singularis 1. ego me mei mihi me meus/mea/meum
2. tu tu te tui tibi te tuus/tua/tuum
3. (is, ea, id) se sui sibi se suus/sua/suum
Pluralis 1. nos nos nostri nobis nobis noster/nostra/nostrum
2. vos vos vos vestri vobis vobis vester/vestra/vestrum
3. (ei, eae, ea) se sui sibi se suus/sua/suum

Pronomen is, ea, id[recensere | fontem recensere]

Numerus genus Nominativus Accusativus Genitivus Dativus Ablativus
Singularis Masculus is eum eius ei eo
Feminus ea eam eius ei ea
Neutrum id id eius ei eo
Pluralis Masculus ei, ii eos eorum eis, iis eis, iis
Feminus eae eas earum eis, iis eis, iis
Neutrus ea ea eorum eis, iis eis, iis

Notae[recensere | fontem recensere]

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Pronomen
Declinatio pronominum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus