Pronomen personale
Pronomina personalia sunt pronomina quae personas grammaticales repraesentant. Pro pronominibus reflexivis etiam stant, cum sententiae subiectum eadem persona atque in praedicato sint.
Tertiae personae pronomen est defectivum, quod forma nominativa caret. Sed tertiam personam reddit pronomen demonstrativum is,ea,id, quod adhibetur, ut forma nominativa pronominis non reflexivi tertiae personae detur. Praecipue autem genetivo huius pronominis (sc. eius, eorum/earum/eorum) possessor indicatur, cum pronomine possessivo (reflexivo) (sc. suus/sua/suum) utendum non est.
Prospectus
[recensere | fontem recensere]| Persona | Nominativus | Genitivus | Dativus | Accusativus | Ablativus | Vocativus | Pronomen poss. | ||
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
| Comm. | Partitivus(en) | ||||||||
| Sing. | 1a | ego | mei | mihi | me | me | ― | meus, mea, meum | |
| 2a | tu | tui | tibi | te | te | tu | tuus, tua, tuum | ||
| 3a | (is, ea, id) | (eius, eius, eius) | (ei, ei, ei) | (eum, eam, id) | (eo, ea, eo) | ― | ― | ||
| 3a refl. | ― | sui | sibi | se | se | ― | suus, sua, suum | ||
| Plur. | 1a | nos | nostri❇ | nostrum❇ | nobis | nos | nobis | ― | noster, nostra, nostrum |
| 2a | vos | vestri❇ | vestrum❇ | vobis | vos | vobis | vos | vester, vestra, vestrum | |
| 3a | (ei, eae, ea) | (eorum, earum, eorum) | (eis, eis, eis) | (eos, eas, ea) | (eis, eis, eis) | ― | ― | ||
| 3a refl. | ― | sui | sibi | se | se | ― | suus, sua, suum | ||
❇ Pronomina “nos” et “vos” duas formas in casu genetivo habent. Una forma, quae in -i finit, est pro genetivo obiectivo; e.g. metus vestri (vos estis qui timentur). Altera forma, quae in -um finit, est pro genetivo partitivo; e.g. unus nostrum (unus ex nobis).[1]
Pronomen is, ea, id
[recensere | fontem recensere]| Numerus | Genus | Nominativus | Accusativus | Genitivus | Dativus | Ablativus |
|---|---|---|---|---|---|---|
| Singularis | Masculinum | is | eum | eius | ei | eo |
| Femininum | ea | eam | eius | ei | ea | |
| Neutrale | id | id | eius | ei | eo | |
| Pluralis | Masculinum | ei, ii | eos | eorum | eis, iis | eis, iis |
| Femininum | eae | eas | earum | eis, iis | eis, iis | |
| Neutrale | ea | ea | eorum | eis, iis | eis, iis |
Notae
[recensere | fontem recensere]| Partes orationis |
|---|
| (Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
| Pronomen |
| Declinatio pronominum |
| Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
| Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus |