Genus (grammatica Latina)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Sunt in lingua Latina tria genera, quae indicant nomen substantivum esse aut masculinum (m.), aut femininum (f.), aut neutrum (n.). Nomina adiectiva et participia genere cum nomine substantivo sibi adiuncto concordare debent. Ergo villa antiqua (f.), dominus antiquus (m.), templum antiquum (n.).

Genus nominis rei animatae correspondet sexui; itaque haec: Davus, puer, equus sunt masculina; et Cassandra, mater, agna sunt feminina.

Genus nominis rei inanimatae ex terminatione dependet. Pleraque nomina, quae ad primam pertinent declinationem, littera a in casu nominativo sese terminantia, feminina sunt. Nomina secundae declinationis plerumque sunt vel masculina (si litteris -us aut -er in nominativo terminantur), vel neutra (si litteris -um in nominativo terminant).

Certae categoriae nominum genus proprium habere solent.[1]

Talia genera cum genere verbi, quod est aut activum aut passivum, non sunt confundenda.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Index sequens aliqua exempla ex grammatica Gildersleeve sumit.
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.