Quantum redactiones paginae "Pondus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2: Linea 2:


== Unitates ==
== Unitates ==
Pondus, secundum [[Systema Internationale ]]mensurae, unitatibus Newtoniis aestimatur. Quod autem pondus rei iuxta [[massa]]m eius proportione augescit, mos populi hodie est ambo pondus et massam dare in [[chiliogramma]]tibus, quod re vera massam metitur nec pondus.
Pondus, secundum [[Systema Internationale ]]mensurae, unitatibus Newtoniis aestimatur. Quod autem pondus rei prout eius [[massa]] maior est, augescit, mos populi hodie est ambo pondus et massam dare in [[chiliogramma]]tibus, quod re vera massam metitur, non pondus.


Mos quoque, secundum [[Mensura anglica|mensuram Anglicam]] et [[Mensura Romana|Romanam]], est pondus metiri [[uncia|unciis]], et [[libra|libris]], quod saepe videtur in [[mercatus|mercatibus]] [[metallum|metallorum]].
Mos quoque, secundum [[Mensura anglica|mensuram Anglicam]] et [[Mensura Romana|Romanam]], est pondus metiri [[uncia|unciis]], et [[libra|libris]], quod saepe videtur in [[mercatus|mercatibus]] [[metallum|metallorum]].

Emendatio ex 13:23, 4 Iulii 2020

Pondus (-eris, n.) vulgo significat quam gravis res aliqua sit. Hoc est, pondus est vis gravitatis quam Tellus vel alius planeta vel corpus in rem massivam quandam exercet.

Unitates

Pondus, secundum Systema Internationale mensurae, unitatibus Newtoniis aestimatur. Quod autem pondus rei prout eius massa maior est, augescit, mos populi hodie est ambo pondus et massam dare in chiliogrammatibus, quod re vera massam metitur, non pondus.

Mos quoque, secundum mensuram Anglicam et Romanam, est pondus metiri unciis, et libris, quod saepe videtur in mercatibus metallorum.

In variis planetis

Secundum theoriam Newtonianam, pondus massae cuiusdam determinatur massam multiplicando cum acceleratione libere cadendi planetae cuique pertinenti. In Telluris superficie, haec acceleratio est g = 9.806 m/s², ut pondus p massae cuiusdam m = 1/9.806 kg ibi sit p = mg = 1 N. Similiter, tabula quae sequitur pondus massae cuiusdam, quae unum Newtonium superficie Telluris pensat, dat in variis planetae superficiebus. [1]

Planeta vel satelles Pondus massae quaedam (N)
Mercurius 0.378
Venus 0.907
Tellus 1
Luna 0.165
Mars 0.377
Iuppiter 2.364
Saturnus 0.910
Uranus 0.889
Neptunus 1.125

Nexus interni

Notae

  1. Tabula abstracta e pagina Anglica Weight.
Magnitudines: series paginarum brevium