Jump to content

Quantum redactiones paginae "Eques (medium aevum)" differant

Summarium vacuum
mNo edit summary
No edit summary
'''Eques mediaevalis''' in [[medium aevum|medio aevo]] fuit eques Dei [[religio Christiana|Christiani]], qui in arcibus vel [[Burgus mediaevalis|burgis]] habitabant. In sero medio aevo, equites fuerunt etiam praedatorii, qui vectigal a mercatoribus praetereuntibus postulaverunt.
 
Eques etiam [[expeditio sacra|sacras expeditiones]] in terram sanctam fecit. [[Arma]] equitis erant lorica seu thorax et hasta. Tormenta bellica recentioris aetatis finis fuerunt equitum mediaevalium qui se in burgis suis receperant.
==Historia==
Origines equitum arte in connexu sunt cum [[feudum|feudis]]. Praesertim comitatus isti, ubi iuventus ad arma exercenda circa duces congregabatur, germini equitatus mediaevalis fuisse videntur. Item revolutio constitutionis bellicae [[franci|Francorum]] saeculo VIII, ubi peditatus saepe in equitatus mutabantur, maximi momenti fuit. Namque semper continuandae erant exercitationes in armis, unde professio vera nasci potuit.
 
Sumptus magni fecerunt, ut aliquando munere equitis tantummodo divites fungi possent. Cum feuda hereditaria facta esset, etiam munus equitarium a patribus in filios traditum est. Quo saepius liberti ius in arma completum perdiderunt, eo maior respectus erga equites factus est. Inde et caeremoniae sollemnes eveniebant necnon ordines equitarii inter se diversi (e.g. quod ad insignium usum attinet). Itaque non iam praxis sed origo familiaris magis magisque valebat et status professionalis paulatim in statum natalem transiebat.
[[Arma]] equitis erant lorica seu thorax et hasta. Tormenta bellica recentioris aetatis finis fuerunt equitum mediaevalium qui se in burgis suis receperant.
 
Viae crucis ad Terram Sanctam liberandam procul dubio equitatui auxiliabantur, ubi et naturaliter variae equitatuum traditiones Europaeae (e.g. Germanorum, Batavorum, Francorum) coalescebant. Addendum est momentum religiosum, quod animos elevabat et ordines varios equitum effecit. Istud emolumentum saeculis inter XI et XIV factum est, quibus et poesis aulica equitum florebat. Equitem mulieres et virtutes et festa (cum certaminibus singularibus) curare oportebat.
== Nexus externus ==
{{CommuniaCat|Knights|equite mediaevali}}
 
==NexusEducatio externiin equitem==
Educatio in statum equestrem aetate VII annorum incohata est, qua puer electus aut in aulam principis aut ad equitem seniorem (cui inserviret) missus est. Aetate XIV annorum promotio tironis prima facta est; secunda et ultima erat aetate XXI annorum cum titulo equitis, quae publice gladio facta est.
 
Ante promotionem ultimam adulescens et ieiunare et orare necnon communionem accipere debuit. Insuper duo viri dignitatem candidati confirmare debuerunt. Homo qui eques fieri intendit debuit esse christianus et virtutibus plenus. Tunc genuflexum est sine galea et clipeo inter testes. Gladii ictu tanguntur collum et humerae. Post professionem viri circumstantes neophytae gladium galeamque praebent et calcaria aurea affigi iubant. Insignia novicio propria in clipeo aut in armatura cum sententiis praesentantur.
 
Caballus atque arma symbolis fuerunt; quae nemini auferri debebant. Eques, si captus est, numquam ligari debet promittens se cautione data non iam nocere. Insuper vectigalia ei danda non erant, cum ipse utique ab incolis sub tutela pecuniam exigere posset. Priviliegium maximum autem erat translatio dignitatum in alios (vel in principes regesve). Quod saeculo XII venit, ut equitatus magis magisque nobilis factus est. Pace eques in burgo vitam degebat quae vita taedio erat, nisi alii equites sive peregrinatores sive cantores ambulantes visitatum venerunt.
 
==Equites maligni et finis==
Hominibus odio autem fuerunt equites gyrovagi et errantes qui praesertim in [[Hispania]] et [[Francia]] rerum gerendarum cupidi dignitatem pristinam maculaverunt. Pauci equites scientias colebant et vix rerum iuridicarum periti fuerunt, ut saepe iura sibi fortiter impetrata sunt. Inde classis equitum latronum orta est, quibus gaudio fuerunt rapinae et insidiae contra mercatores opulentos. Eos in castella abduxerunt ut pretium altum in liberationem solveretur. Inde in cursu temporum necessarium erat, ut res equestres terminarentur; interim et modus bellandi modernizatus erat et mercennarii ubique milites fuerunt. Imperator [[Maximilianus I (Sacrum Romanum Imperium)|Maximilianus I]] ultimus eques fuisse dicitur, quo mortuo equitatus mediaevalis terminatus est. [[Praebenda]]rum privilegia autem usque ad saeculum XIX manserunt.
 
== Nexus externus ==
{{CommuniaCat|Knights|equiteequites mediaevalimediaevales}}
* "[http://www.debretts.com/forms-address/titles/knight Knight]" apud ''Debrett's'' {{Ling|Anglice}}
 
20 255

recensiones