Quantum redactiones paginae "Samogitia" differant
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 7: | Linea 7: | ||
==Notae== |
==Notae== |
||
<references /> |
<references /> |
||
==Nexus interni== |
|||
*[[Calvaria Samogitiensium]] |
|||
==Nexus externi== |
==Nexus externi== |
Emendatio ex 23:42, 9 Novembris 2019
Samogitia[1] vel Samogetia[2] vel Samagitia[3] (Samogitice Žemaitėjė, Lituanice Žemaitija) est regio historica in parte septentrio-orientali Lituaniae. A Samogitis, gente Lituanica, lingua Samogitica utentibus, habitata est.
Historia
Initio saeculi XIII Samogiti ab ordine Livonico defendebatur. Anno 1236 cum Lituanis sociis in pugna apud Saule equites vicerunt. Anno ordine Livonico apud Durbe victo Mindaugus magnus dux Lituaniae de religione Catholica destitit, Samogitia autem ducatus sui iuris fit, sed gradatim ad Lituaniam adiungebantur. Jagaelus ordini Samogotiam dedit, cum Samogitae Kenstuti inimici eius partem cepissent, des seditione facta Samogitia in imperio ordinis non manebat. Anno 1442 ut ducatus Samogitiae in Magnum Ducatum Lituaniae inclusa est, quod Lituanice plene Magnus ducatus Lituanorum Russorum Samagitarum aliorumque nominabatur. Samagiti ultima gens Europae est, quae a paganismo destitit; solum saeculo XV baptizati sunt. De moribus eorum paganis etiam Ioannes Lasitius librum composuit[4].
Notae
- ↑ E.g. in epistola Francisci papae Petro Erdő anno 2013 data.
- ↑ Tabulam videas.
- ↑ ...naturalis Samagitia integra remaneat (Joannis Dlugossii Annales seu cronicae incliti regni Poloniae, libri X-XI, Varsoviae 1997, p. 68; Caesaris Baronii Annales Ecclesiastici, vol. XXVII, Barri-Ducis 1874, p. 357, etc.)
- ↑ De diis Samagitarum caeterorumque Sarmatarum et falsorum Christianorum, 1615.
Nexus interni
Nexus externi
Situs geographici et historici: Locus: 55°59′0″N 22°15′0″E • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия |