Quantum redactiones paginae "Tyros" differant
"Tyros" saepius apud scriptores antiquos; vide notam et https://latin.packhum.org/search?q=%23tyros+%7C+%23tyrus |
|
(eadem)
|
Emendatio ex 16:04, 30 Aprilis 2019
Locus: 33°16′0″N 35°12′0″E
Numerus incolarum: 160 000
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tyros,[1] sive Tyrus (Arabice صور Ṣūr, Phoenicie: 𐤑𐤅𐤓 Ṣur, Hebraice צֹר vel צוֹר Tsôr, Graece Τύρος), est urbs Libani circiter 130 000 incolarum. Fuit insula in regione Libani quam Alexander ille Magnus coniunxit cum terra continenti faciens pontem maximum lapidibus et lignis.
Historia
Tyros est urbs antiquissima a Phoenicis condita, ex qua Dido regina, mortuo Sichaeo marito manu fratris sui, saeculo circa 12 a. Ch. ad litora Africae aufugit, ubi, cum Aeneam convenisset eiusque amore, opere Veneris eiusque filii, Cupidinis, capta esset, ab isto, qui Iove imperante ad Italicam oram urbem, unde originem captura esset Roma, conditum ivit, relicta, rogum ascendit seseque in gladium ipsius Aeneae proiciens mortua est. Quam rem Romani postea causam putabant — vel putare praetendebant — irae atque inimicitiarum Carthaginiensium, quibuscum tribus bellis decertaverunt, dum Carthaginem funditus everterunt. Per tot saecula urbi Tyro Carthaginienses ut metropoli suae honores tribuebant communibusque deis immolabant. Ipsam urbem Tyrum Romani anno 193 igni vastaverunt et anno 198 caput provinciae Syriae Phoenices fecerunt.
Bibliographia
- Nina Jidéjian, Tyre through the ages. Beryti: Dar al-Mchreq, 1969
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Tyrum spectant (Tyre, Tyre, Lebanon). |
Situs geographici et historici: Locus: 33°16′0″N 35°12′0″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon • 4192768 Большая российская энциклопедия |
- De Tyro in lexico Lewis et Short, Smith's, Harper's et Perseus
- ↑ Sic saepius apud scriptores antiquos, e.g. Publius Vergilius Maro, Aeneis 4.670.