Quantum redactiones paginae "Baetulus" differant

Jump to navigation Jump to search
1 octetus additus ,  2 years ago
Summarium vacuum
In religionibus antiquis '''baetulus'''<ref>[[Plinius Maior]] XXXVII,135.</ref> (graece βαίτυλος) est lapis sacer cui inesse divinam quandam praesentiam credebant homines antiqui. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quas [[Meteorites|meteorites]] hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : quocirca ab hominibus colebantur. Apud [[Phoenices]] er [[Arabes]]<ref>[[Arnobius Maior|Arnobius]], ''Adversus nationes'' VI,11. Henricus Lammens (1919), [http://publikationen.ub.uni-frankfurt.de/frontdoor/index/index/docId/11533 ''Le culte des bétyles et les processions religieuses chez les Arabes préislamites'']. Confer lapidem nigrum in [[Arabia Saudiana|Arabia]] hodieque [[Mecca|Meccae]] veneratum.</ref> in primis hoc genus cultus floruit.
 
Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae [[Cybele|Cybeles]]<ref>[[Arnobius Maior|Arnobius]] VII, 49-51. [[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Ann''. LVI,233.</ref> a Romanis ex [[Asia Minor|Asia Minore]] in [[Mons Palatinus|Palatium]] transvectus. Item lapis dei ''El Gabal'' - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore [[Heliogabalus|Heliogabalo]] ex [[Emesa]] secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus. Item in vetustissimo [[Venus (dea)|Veneris]] templo [[Cyprus|Cyprensi]] iam apud [[Homerus|Homerum]] memorato, [[Paphos|Paphi]], cella non figuram humanam exhibebat sed metam nigram et lapideam<ref>[[Maurus Servius Honoratus|Servius]], ''ad [[Aeneis|Aenidem]]'' I.724 ː ''Apud Cyprios Venus in modum umbilici, uel, ut quidam uolunt, metae colitur''. [[Tacitus]], ''[[Historiae (Tacitus)|Historiae]]'' II.3 ː ''simulacrum deae non effigie humana, continuus orbis latiore initio tenuem in ambitum metae modo exurgens, set ratio in obscuro''. Imaginem photographicam invenies in 'Chypre, lîlel'île où naquit la déesse de l'amour', ''L'Archeologue'' 2018/2019, 148 p.10</ref>. Etenim eius cultus e [[Phoenices|Phoenicia]] invectus putatur.
 
In veteribus [[Linguae Semiticae|linguis Semiticis]] idem verbum sub forma ''bethel'' invenimus, per popularem etymologiam tamquam ''bît îli'', id est domus dei, interpretata. Ita in [[Biblia|Bibliis]] [[Iacobus (patriarcha)|Iacobus]], postquam Deus in somnio ei apparuit, ''bethel'' eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit<ref>[[Genesis]] 28:11-22. [[Flavius Iosephus]], ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud]].'' I.284</ref>. Nonnulli linguarum antiquarum periti putant hoc verbum a veteribus incolis litorum Mediterranei maris seorsum et in linguam Graecam et in linguas Semiticas transisse<ref>Pierre Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Parisiis, 1968.</ref>. Alii ''bît ili'' veram etymologiam esse arbitrantur.

Tabula navigationis