Quantum redactiones paginae "Gaius Carrinas" differant

Jump to navigation Jump to search
Gaius Carrinas erat filius unius e ducibus [[Gaius Marius|Marianae factionis]] qui et ipse Gaius Carrinas nominatus [[Praetor|praeturam]] anno [[82 a.C.n.]] gerebat, quo anno ad portam Collinam victus captus et iussu [[Sylla|Syllae]] occisus est<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ.'' I,87-93.</ref>. Haec gens fortasse ex [[Etruria]] oriunda ante primum saeculum a.C.n. non memorata est.
==De cursu honorum==
Ut qui filius viri a Sylla [[Proscriptio|proscripti]] erat magistratus petere ei diu non licuit<ref>[[Cassius Dio]] LI,21.6</ref>. Tandem [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] [[Dictatura|dictatore]] praetor factus est atque post praeturam in Hispaniam adversus [[Sextus Pompeius|Sextum Pompeium]] missus est<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] IV,351.</ref>. Cum non multum effecisset provinciam [[Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)|Asinio Pollioni]] tradidit atque Romam rediit ubi mense novembri et decembri anni 43 a.C.n. consulatum cum [[Publius Ventidius Bassus|Publio Ventidio]] collega gessit. Anno [[41 a.C.n.]] Octaviani legatus in Hispaniam iterum missus est ubi cum rege Boccho II bellum gessit<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] V,103.</ref>. Anno [[36 a.C.n.|36 a.c.n.]] bello Siculo adversus Sextum Pompeium interfuit dum tribus legionibus imperat<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] V,469.</ref>. Anno 31 a.C.n. proconsul Galliarum factus proximis annis et [[Morini|Morinos]] et [[Suebi|SuebosSuevos]] qui [[Rhenus|Rhenum]] transierant devicit. De quibus pridie [[Idus]] Iulias anni [[28 a.C.n.]] Romae [[Triumphus|triumphavit]]<ref>[[Cassius Dio]] LI,21.6. [[Fasti triumphales Romanorum|Fasti triumphales]].</ref>.
 
== Notae ==

Tabula navigationis