Quantum redactiones paginae "Textura (musica)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Bot: nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q325944 sunt
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Linea 58: Linea 58:
Recentius texturae genus, primum a [[Georgius Ligeti|Georgio Ligeti]] adhibitum, est [[micropolyphonia]]. Inter alias magni momenti texturas musicas sunt texturae polythematicae, polyrhythmicae, onomatopoeicae, compositae, et mixtae (Corozine 2002: 34).
Recentius texturae genus, primum a [[Georgius Ligeti|Georgio Ligeti]] adhibitum, est [[micropolyphonia]]. Inter alias magni momenti texturas musicas sunt texturae polythematicae, polyrhythmicae, onomatopoeicae, compositae, et mixtae (Corozine 2002: 34).


{{NexInt}}
==Vide etiam==
*[[Bassus Albertianus]]
*[[Bassus Albertianus]]
*[[Bassus figuratus]]<!--
*[[Bassus figuratus]]<!--

Emendatio ex 18:38, 2 Augusti 2016

Introductio Ioannis Philippi Sousae "Washington Post March," mm. 1-7Sono Play info duplicationem octavorum (Benward & Saker 2009) et texturam homorhythmicam vehementius sicit.

Textura in musica est modus quo res melodicae, rhythmicae, et harmonicae in compositione coniunguntur, totum rei sonum constituens. Ea saepe describitur quod attinet ad densitatem (vel crassitudinem) et coniectum, spatium inter summos infimosque tonos (Benward & Saker 2003). Exempli gratia, textura crassa nonnulla continere potest strata instrumentorum, alio strato fortasse chordarum, alio orichalcorum parte, textura satis levis, nimis stratis carens. Crassitudo, a numero et ubertate instrumentorum quae re canunt adfecta, inter naturas leves et crassas variatur. Moveri praeterea potest rei textura a numero ingenioque vocum quae una canunt, colore instrumentorum vel voces quae his partibus canunt, et harmoniis, temporibus, ac rhythmis qui adhibentur.

Digeri possunt genera texturae numero et coniunctionibus partium, per nomina primariorum texturae elementorum descripta: melodia primaria (MP), melodia secundaria (MS), parallela melodia sustinens (PMS), sustentaculum staticum (SS), sustentaculum harmonicum (SH), sustentaculum rhythmicum (SR), ac sustentaculum harmonicum et rhythmicum (SHR) (Benward & Saker 2009).

Simultaneitas fit cum plures totae texturae musicae simul fiant, contra nonnullas texturas ex ordine factas.

Recentius texturae genus, primum a Georgio Ligeti adhibitum, est micropolyphonia. Inter alias magni momenti texturas musicas sunt texturae polythematicae, polyrhythmicae, onomatopoeicae, compositae, et mixtae (Corozine 2002: 34).

Nexus interni

Fontes

  • Benward, Bruce, et Marilyn Saker. 2009. Music: In Theory and Practice. Ed. 8a. Bostoniae: McGraw-Hill. ISBN 978-0-07-294262-0.
  • Copland, Aaron. What to Listen for in Music. Novi Eboraci: Signet Classic, impressio New American Library, divisionis Penguin Group.
  • Corozine, Vince. 2002. Arranging Music for the Real World: Classical and Commercial Aspects. Pacifici Missouriae: Mel Bay. ISBN 0-7866-4961-5. OCLC 50470629.
  • Frobenius, Wolf. Polyphony. In Grove Music Online, ed. L. Macy. Situs venalis.
  • Hanning, Barbara Russano. 1998. Concise History of Western Music. In A History of Western Music a Donald Jay Grout et Claude V. Palisca conditus. Ed. 5a. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company. ISBN 0-393-97168-6.
  • Hyer, Brian. Homophony. In Grove Music Online, ed. L. Macy. Situs venalis.
  • Kliewer, Vernon. 1975. Melody: Linear Aspects of Twentieth-Century Music. In Aspects of Twentieth-Century Music, ed. Gary Wittlich, 270-301. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice-Hall. ISBN 0-13-049346-5.
  • "Monophony", Grove Music Online. L. Macy, ed. Situs venalis.

Nexus externi

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!