Chorda aurorae borealis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Chorda aurorae borealis[1] Sono Play info.

Chorda aurorae borealis in musica est chorda undecim tonorum in Cantata Tempore Belli Ernesti Krenek (1943) inventa, quae auroram borealem repraesentat. In theoria musica habetur exemplum texturae tam ordinatae ut statum rei singulae appropinquet, fusos gregis colores constituens: "pulchra chorda . . . aurorae borealis, in cogente tonorum distributione, fusum efficit sonum a volutatione? cymbali suspensi sustentum."[2][1]

Quaelibet chorda quae in undecim notis consistit est paene panchromatica; in chorda aurorae borealis, omnes notae praeter E sonantur.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Robert Erickson, Sound Structure in Music (Berkleiae: University of California Press, 1975), pp. 166 & 168.
  2. Anglice "the beautiful 'northern lights' . . . chord, in a very interesting distribution of pitches, produces a fused sound supported by a suspended cymbal roll."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Erickson, Robert. 1975. Sound Structure in Music. Berkleiae Californiae: University of California Press. ISBN 0520023765.
Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!