Quantum redactiones paginae "Anchises" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3: Linea 3:
'''Anchises''' ([[Graece]] Ἀγχίσης), in figura vernacula '''Anchisa''',<ref>[[Naevius]], ''Bellum Punicum'' 1.3.1 Morel.</ref> est persona [[mythologia Graeca|mythologiae Graecae]], heros [[Troia]]nus, quem amor [[Aphrodite|Aphroditae]] in vitae discrimen adduxit.
'''Anchises''' ([[Graece]] Ἀγχίσης), in figura vernacula '''Anchisa''',<ref>[[Naevius]], ''Bellum Punicum'' 1.3.1 Morel.</ref> est persona [[mythologia Graeca|mythologiae Graecae]], heros [[Troia]]nus, quem amor [[Aphrodite|Aphroditae]] in vitae discrimen adduxit.


Anchises erat ex regio genere Troianorum oriundus, nam proavus eius erat [[Tros]], [[Troia]]e conditor, qui tres filios procreavit, scilicet [[Ilus|Ilum]], [[Assaracus|Assaracum]], [[Ganymedes|Ganymedem]]. Assaracus [[Capys|Capyn]], Anchisae patrem, genuit.<ref>[[Homerus|Hom.]] ''[[Ilias|Il.]]'' 20.213-241.</ref> De matribus aut sororibus nihil apud Homerum, sed ex Pseudo-Apollodoro<ref>''[[Bibliotheca (Apollodorus)|Bibl.]]'' 3.12.2.</ref> cognovimus Capyn patruelem suam in matrimonium duxisse, nam uxor [[Themiste]], Anchisae mater, erat Assaraci fratris (Ili) filia. Sed notissimum est Aphroditam ex Anchisa [[Aeneas|Aeneam]] procreavisse.
Anchises erat ex regio genere Troianorum oriundus, nam proavus eius erat [[Tros]], [[Troia]]e conditor, qui tres filios procreavit, scilicet [[Ilus|Ilum]], [[Assaracus|Assaracum]], [[Ganymedes|Ganymedem]]. Assaracus [[Capys|Capyn]], Anchisae patrem, genuit.<ref>[[Homerus|Hom.]] ''[[Ilias|Il.]]'' 20.213-241.</ref> De matribus aut sororibus nihil apud Homerum, sed ex Pseudo-Apollodoro<ref>''[[Bibliotheca (Apollodorus)|Bibl.]]'' 3.12.2.</ref> cognovimus Capyn patruelem suam in matrimonium duxisse, nam uxor [[Themiste]], Anchisae mater, erat Assaraci fratris (Ili) filia. Sed notissimum est Aphroditam ex Anchisa [[Aeneas|Aeneam]] procreavisse, heroem Troianum aequalem [[Hector]]i, [[Priamus|Priami]] filio. .


== Anchises et Aphrodite ==
== Anchises et Aphrodite ==
Linea 47: Linea 47:
fulminis adflavit ventis et contigit igni.}}
fulminis adflavit ventis et contigit igni.}}


Cadente enim Troia Aeneam in domum venisse Anchisae, quem ex urbe tergo portaret. Anchisam hoc primum abnuisse sed consensisse, cum videret "stellam facem ducentem,"<ref>''Aen.'' 2.694.</ref> signum ab Iove missum. Quod thema scilicet Anchises ab Aenea tergo portatus — iam [[saeculum 6 a.C.n.|saeculo VI a.C.n.]] depictum est,<ref>Vide imaginem primam.</ref> ex quo apparet Vergilium antiquiore quadam mythi compositione usum esse. [[Theocritus]] commemorasse fertur Anchisam Iovis fulmine caecatum esse.<ref>[[Maurus Servius Honoratus|Serv.]] ''In Aeneidem'' 2.687.</ref> Caecitatem vero negat Vergilius, qui Anchisam oculos ad sidera laetus extulisse dicit.<ref>Verg. ''Aen.'' 2.687-688.</ref> Qua debilitate ex fulmine nata laborarit Anchises, quodve membrum icerit fulmen, ambiguum est. Pedem, quo facto [[paralysis|paralyticus]] vivebat?
Cadente enim Troia Aeneam in domum venisse Anchisae, quem ex urbe tergo portaret. Anchisam hoc primum abnuisse sed consensisse, cum videret "stellam facem ducentem,"<ref>''Aen.'' 2.694.</ref> signum ab Iove missum. Quod thema scilicet Anchises ab Aenea tergo portatus — iam [[saeculum 6 a.C.n.|saeculo VI a.C.n.]] depictum est,<ref>Vide imaginem primam.</ref> ex quo apparet Vergilium antiquiore quadam mythi compositione usum esse. [[Theocritus]] commemorasse fertur Anchisam Iovis fulmine caecatum esse.<ref>[[Maurus Servius Honoratus|Serv.]] ''In Aeneidem'' 2.687.</ref> Caecitatem vero negat Vergilius, qui Anchisam oculos ad sidera laetus extulisse dicit.<ref>Verg. ''Aen.'' 2.687-688.</ref> Qua debilitate ex fulmine nata laborarit Anchises, quodve membrum icerit fulmen, ambiguum est. Pedem, quo facto [[paralysis|paralyticus]] vivebat? H.J.Rose (1924) eum mythum archetypum indagare contendit, qui in mytho Anchisae repeti videtur. Commemorans Attidem, qui furore religioso se ipsum castravit, atque Adonidem, in membra virilia vulneratum,<ref>Per [[metonymia]]m [[euphemismus|euphemisticam]] in femur vulneratum esse dicitur; Rose 1924: 14.</ref> Rose amatores Magnae Matris arbitratur [[eunuchus|eunuchos]] factos esse in mytho orientali,<ref>Rose 1924: 13.</ref> eandemque sortem etiam Anchisae evenisse. Sed variae sunt narrationes mythographorum.




Linea 56: Linea 56:


== Bibliographia ==
== Bibliographia ==
* Bergren Ann L.T. 1989. The Homeric Hymn to Aphrodite. Tradition and rhetoric, praise and blame. ''Classical Antiquity'' 8: 1-41.
* de Jong, I.J.F. 1989. The Biter Bit. A Narratological Analysis of ''H.Aphr.'' ''Wiener Studien'' 102: 13-26.
* Olson, S. Douglas. 2012. ''The "Homeric Hymn to Aphrodite" and Related Texts: Text, Translation and Commentary.'' Berlin & Boston: Walter de Gruyter.
* Reed, Joseph D. 1995. The Sexuality of Adonis. ''Classical Antiquity'' 14: 317-347
* Reed, Joseph D. 1995. The Sexuality of Adonis. ''Classical Antiquity'' 14: 317-347
* Rose, H.J. 1924. Anchises and Aphrodite. ''Classical Quarterly'' 18: 11-16.
* Rose, H.J. 1924. Anchises and Aphrodite. ''Classical Quarterly'' 18: 11-16.

Emendatio ex 11:48, 21 Iunii 2016

Haec pars progressura est Haec pars progressura est.
Aeneas Troiam relinquens tergo Anchisam portat. Vinarium (οἰνοχόη) Atticum figuris nigris pictum, annis 510 a.C.n. factum.

Anchises (Graece Ἀγχίσης), in figura vernacula Anchisa,[1] est persona mythologiae Graecae, heros Troianus, quem amor Aphroditae in vitae discrimen adduxit.

Anchises erat ex regio genere Troianorum oriundus, nam proavus eius erat Tros, Troiae conditor, qui tres filios procreavit, scilicet Ilum, Assaracum, Ganymedem. Assaracus Capyn, Anchisae patrem, genuit.[2] De matribus aut sororibus nihil apud Homerum, sed ex Pseudo-Apollodoro[3] cognovimus Capyn patruelem suam in matrimonium duxisse, nam uxor Themiste, Anchisae mater, erat Assaraci fratris (Ili) filia. Sed notissimum est Aphroditam ex Anchisa Aeneam procreavisse, heroem Troianum aequalem Hectori, Priami filio. .

Anchises et Aphrodite

Aliquando Anchises, cum in Idae montibus boves pasceret,[4] sub aspectum Aphroditae cecidit. Quae divinam formam Anchisae admirata in domum Cypriam properavit,[5] facieque decorata magnifico ornatu rediit et Anchisam blandis verbis adlocuta se puellam mortalem esse dissimulans[6] pastorem ad dulcem cupidinem erexit.[7] Quae deinde in lecto facta sunt venuste narrantur:[8]

Cum in lectum bene compositum inscendissent, οἳ δ᾽ ἐπεὶ οὖν λεχέων εὐποιήτων ἐπέβησαν,
Anchises primum Aphroditen spoliavit ornatu splendido, κόσμον μέν οἱ πρῶτον ἀπὸ χροὸς εἷλε φαεινόν,
fibulisque tortis crotaliisque et torquibus. πόρπας τε γναμπτάς θ᾽ ἕλικας κάλυκάς τε καὶ ὅρμους.
solvitque cingulum ac vestes candidas λῦσε δέ οἱ ζώνην ἰδὲ εἵματα σιγαλόεντα
exuit deposuitque in sella argento clavata. ἔκδυε καὶ κατέθηκεν ἐπὶ θρόνου ἀργυροήλου
Deinde deorum voluntate et sorte Ἀγχίσης: ὃ δ᾽ ἔπειτα θεῶν ἰότητι καὶ αἴσῃ
immortali deae concubuit mortalis ille non sibi constans. ἀθανάτῃ παρέλεκτο θεᾷ βροτός, οὐ σάφα εἰδώς.

Primo mane ex somno excitatus est ab Aphrodita, quae ei veram naturam suam patefacit. Re inopinata exterritus deam obsecrat, ut sui misereatur. Metuit enim, ne ἀμενηνός ('debilis') vivere cogatur. Aphrodite autem dolentem consolatur: "Filius tibi erit carus, qui apud Troianos regnabit ... cui nomen erit Aeneae."[9] Adhuc Anchisem praemonet, ne cuiquam glorietur se ipsa dea usum esse amatrice: "Ζεύς σε χολωσάμενος βαλέει ψολόεντι κεραυνῷ" ('Zeus te iratus percutiet fulmine fumoso').[10] Quo dicto ad caelum ventosum contendit.

De mytho Anchisae

Aphrodite mater ferarum (H.Aph. 68-73). (Pinxit William Blake Richmond anno 1889/90)

Mythus Anchisae perantiquus esse videtur, quem iam Homerus et hymnus Homericus ad Aphroditam cantatus attestantur. At H.J.Rose (1924), ut consentaneum est, radices mythi ultra Homerum petere contendit. Nam si pro nominibus de solis actoribus loquimur, idem fere schema repeti videmus, in quo pastor mortalis immortali deae concumbit, deinde vitalitatem — ne dicamus virilitatem — amittit. Quo in schemate pro Anchisa Attis substitui potest, fortasse etiam Adonis. Sed non solum hi sed etiam alii heroes orientales sicut Thammuz.[11] Videtur igitur in Aphroditae et Anchisae concubinatu schema mythicum latere, quod quidem non nisi adumbrationem obscuram praebet.

Homerus unde nomen Anchisae deprompserit, ignotum est. Graecum non est, ut sunt Agamemnon aut Menelaus multaque alia nomina Homerica.[12] Nec sunt nomina Magnae Matris — sive Cybele sive Artemis sive Aphrodite appellatur — ex Peloponneso oriunda. Et Aphroditam, cum Anchisam illectura ad huius domicilium ambulabat, sequebantur "cani lupi caudam iactantes leonesque caesiis oculis, ursi leopardique veloces cervis inexplebiles. Quos videns toto pectore laetabatur."[13] Hic cum Artemide, πότνια θηρῶν,[14] coire videtur; in H.Aph. 68 "mater ferarum" appellatur. Quae vestigia sd orientem ducere videntur.

Quid Anchisae postea evenerit

In hymno Aphroditae conscripto Anchises, ne vitalitate amissa (οὐ βιοθάλμιος) debilis (ἀμενηνός) vivere cogatur, metuit. Et sic profecto factum esse videtur, nam, ut facit Vergilius Anchisam dicentem,[15]

iam pridem invisus divis et inutilis annos

demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex

fulminis adflavit ventis et contigit igni.

Cadente enim Troia Aeneam in domum venisse Anchisae, quem ex urbe tergo portaret. Anchisam hoc primum abnuisse sed consensisse, cum videret "stellam facem ducentem,"[16] signum ab Iove missum. Quod thema scilicet Anchises ab Aenea tergo portatus — iam saeculo VI a.C.n. depictum est,[17] ex quo apparet Vergilium antiquiore quadam mythi compositione usum esse. Theocritus commemorasse fertur Anchisam Iovis fulmine caecatum esse.[18] Caecitatem vero negat Vergilius, qui Anchisam oculos ad sidera laetus extulisse dicit.[19] Qua debilitate ex fulmine nata laborarit Anchises, quodve membrum icerit fulmen, ambiguum est. Pedem, quo facto paralyticus vivebat? H.J.Rose (1924) eum mythum archetypum indagare contendit, qui in mytho Anchisae repeti videtur. Commemorans Attidem, qui furore religioso se ipsum castravit, atque Adonidem, in membra virilia vulneratum,[20] Rose amatores Magnae Matris arbitratur eunuchos factos esse in mytho orientali,[21] eandemque sortem etiam Anchisae evenisse. Sed variae sunt narrationes mythographorum.


Notae

  1. Naevius, Bellum Punicum 1.3.1 Morel.
  2. Hom. Il. 20.213-241.
  3. Bibl. 3.12.2.
  4. H.Aph. 5.54-55; Hom. Il. 5.312-313.
  5. H.Aph. 5.58-64.
  6. H.Aph. 5.108-113.
  7. H.Aph. 5.143.
  8. H.Aph. 161-167; latine convertit usor:Neander.
  9. H.Aph. 196-198.
  10. H.Aph. 5.288.
  11. Rose 1924: 12-13.
  12. Rose (1924: 11) nomen Phrygium esse coniectat.
  13. H.Aph. 69-72 οἳ δὲ μετ᾽ αὐτὴν / σαίνοντες πολιοί τε λύκοι χαροποί τε λέοντες, / ἄρκτοι παρδάλιές τε θοαὶ προκάδων ἀκόρητοι / ἤισαν: ἣ δ᾽ ὁρόωσα μετὰ φρεσὶ τέρπετο θυμὸν.
  14. Hom. Il. 21.470.
  15. Aen. 2.647-649.
  16. Aen. 2.694.
  17. Vide imaginem primam.
  18. Serv. In Aeneidem 2.687.
  19. Verg. Aen. 2.687-688.
  20. Per metonymiam euphemisticam in femur vulneratum esse dicitur; Rose 1924: 14.
  21. Rose 1924: 13.

Bibliographia

  • Bergren Ann L.T. 1989. The Homeric Hymn to Aphrodite. Tradition and rhetoric, praise and blame. Classical Antiquity 8: 1-41.
  • de Jong, I.J.F. 1989. The Biter Bit. A Narratological Analysis of H.Aphr. Wiener Studien 102: 13-26.
  • Olson, S. Douglas. 2012. The "Homeric Hymn to Aphrodite" and Related Texts: Text, Translation and Commentary. Berlin & Boston: Walter de Gruyter.
  • Reed, Joseph D. 1995. The Sexuality of Adonis. Classical Antiquity 14: 317-347
  • Rose, H.J. 1924. Anchises and Aphrodite. Classical Quarterly 18: 11-16.