Quantum redactiones paginae "Želju Želev" differant

E Vicipaedia
mNo edit summary
m Andrew Dalby movit paginam Jelio Jeliev ad Želju Želev: norma translitterationis
(eadem)

Emendatio ex 15:34, 20 Martii 2015

Želju Želev anno 2009

Želju Mitev Želev (Bulgarice Желю Митев Желев, natus die 3 Martii 1935 in Smyadovo in Simeonis provincial; mortuus die 30 Ianuarii 2015) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munus

Post scholam finitam Jeliev in Universitate Serdicensi philosophiae studebat et anno 1974 doctor promotus est. Fuit sodalis Factionis Communisticae Bulgariae, sed mox propter consilia propria exclusus est neque ei alicui opera data est. Praeterea Serdicam urbem exsul relinquere coactus est. Ab anno 1981 libros de historia et rebus politicis composuit, qui partim a magistratibus prohibiti sunt.

Cursus honorum

Die 1 Augusti 1990, postquam dictatura Communistica abolita est, a parlamento Bulgarico praeses Bulgariae electus est. Etiam a populo duos annos post in hoc magistratu probatus est. Itaque praeses ad usque diem 19 Ianuarii 1997 mansit, dum Petrus Stojanov eum electione vicit et ei successit.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Jelionem Jeliev spectant.