Quantum redactiones paginae "Declinatio (grammatica)" differant
→Conspectus casuum: gen.sg. -u: neuter, esp. in older grammar works (19th century, common example is cornu, which has both forms) |
→Descriptio: emendatio minor |
||
Linea 2: | Linea 2: | ||
==Descriptio== |
==Descriptio== |
||
[[Nomen (grammatica Latina)|Substantiva nomina]] habent quinque series exituum; [[Adiectivum|adiectiva nomina]] autem, [[Pronomen|pronomina]] et [[Numerus|numeri]], quibusdam insertis mutationibus, substantivorum nominum series suo ritu imitantur. [[Verbum|Verba]] quoque habent proprias quinque exituum series. |
[[Nomen (grammatica Latina)|Substantiva nomina]] habent quinque series exituum; [[Adiectivum|adiectiva nomina]] autem, [[Pronomen|pronomina]] et [[Numerus|numeri]], quibusdam insertis mutationibus, substantivorum nominum series suo ritu imitantur. [[Verbum|Verba]] quoque habent proprias quinque exituum series. Ergo non omnia vocabula iisdem utantur exitibus, sed unumquidque eorum suae seriei pareat. |
||
==Casus Latini== |
==Casus Latini== |
Emendatio ex 13:39, 26 Februarii 2015
Declinatio est unaquaeque exituum series, quibus idem vocabulum uti potest.
Descriptio
Substantiva nomina habent quinque series exituum; adiectiva nomina autem, pronomina et numeri, quibusdam insertis mutationibus, substantivorum nominum series suo ritu imitantur. Verba quoque habent proprias quinque exituum series. Ergo non omnia vocabula iisdem utantur exitibus, sed unumquidque eorum suae seriei pareat.
Casus Latini
Latinae linguae sunt casus septem; ex iis locativus nonnullis nominibus tantum est:
- Nominativus (rogat quid aut quis): Dux est benignus.
- Genetivus sive genitivus (rogat cuius): Domus ducis est antiqua.
- Dativus (rogat cui): Duci panem do.
- Accusativus (rogat quem): Ducem accuso.
- Ablativus (rogat quemadmodum, a quo et cetera): De duce narro.
Forma vocativi plerumque eadem est atque forma nominativi; nominibus secundae declinationis tamen quae in nominativo singulari terminantur in -us forma specialis est; illorum vocativi singularis terminatio -e est. In nominibus secundae declinationis quae terminantur in -ius in nominativo singulari, vocativus singularis desinit in -i.
Numeri sunt duo: singularis et pluralis; Genera sunt tria: masculinum, femininum et neutrum.
Declinationes nominum substantivorum sunt quinque (m., f., n. = genera):
- Declinatio prima: puella (f.), villa (f.), nauta (m.)
- Declinatio secunda: fluvius (m.), puer (m.), ager (m.), templum (n.)
- Declinatio tertia
- declinatio consonantica: rex (m.), consul (m.), miles (m.), homo (m.)
- declinatio in qua genetivus pluralis terminatur in -ium: civis (m.), mare (n.), urbs (m.), animal (n.), febris (f.)
- Declinatio quarta: portus (m.), fructus (m.), domus (f.), manus (f.), cornu (n.)
- Declinatio quinta: spes (f.), res (f.), dies (m. et etiam f., sed in forma singulari tantum), meridies (m.)
Conspectus casuum
Casus | 1. | 2. | 3. | 4. | 5. | ||
---|---|---|---|---|---|---|---|
a | o | cons. | i | mix. | u | e | |
Numerus Singularis: | |||||||
nom. | -a | -us/-er/-um | -/-s/- | -is | -is/-es | -us/-u | -es |
voc. | -e/-i | ||||||
acc. | -am | -um | -em | -im(/-em) | -em | -um/-u | -em |
gen. | -ae | -i | -is | -is | -is | -us(/-u) | -ei |
dat. | -ae | -o | -i | -i | -i | -ui(/-u) | -ei |
abl. | -a | -o | -e | -i | -e | -u | -e |
loc. | -ae | -i | -i | -i | -i | -u | -e |
Numerus Pluralis: | |||||||
nom./voc. | -ae | -i/-i/-a | -es/-a | -es/-ia | -es/-ia | -us/-ua | -es |
acc. | -as | -os/-os/-a | -es/-a | -is(/-es)/-ia | –es/-ia | -us/-ua | -es |
gen. | -arum | -orum | -um | -ium | -ium | -uum | -erum |
dat./abl./loc. | -is | -is | -ibus | -ibus | -ibus | -ibus | -ebus |
Vide etiam
Nexus externi
Partes orationis |
---|
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
Nomen substantivum et Nomen adiectivum |
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne |
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta |
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus |