Quinta declinatio
Quinta declinatio est quae genitivum singularem per ⟨-e-⟩ et ⟨-ī⟩ separatas syllabas profert, et est generis feminini tantum, excepto uno, “diēs”, qui est generis incerti; ⟨-ē-⟩ autem quae est ante ⟨-s⟩, tunc in genitivo producta est quum nominativus singularis ⟨-ĭ-⟩ et ⟨-ēs⟩ fuerit, ut “seriēs → seriēī”; et tunc correpta est quum aliquam ante se habuerit consonantem, ut “fidēs → fidĕī”, “rēs → rĕī”. Verum haec quinta declinatio nominativum terminat uno modo; exit enim in ⟨-ēs⟩, ut “speciēs → speciēī”. Verum non quicunque nominativus genere feminino in ⟨-ēs⟩ fuerit terminatus necesse est ut quintae sit declinationis, sed nomen quod fuerit quintae declinationis necesse est ut nominativum singularem in ⟨-ēs⟩ habeat terminatum.
― Cassiodorus, Commentarium de oratione, I § De casibus
Quinta declinatio[1] est declinatio nominum, quae in -eī aut -ēī exeunt in genetivo casu singulari.
| Casus | Singularis | Pluralis | |
|---|---|---|---|
| Nominativus in -iēs | -ēs | ||
| nominativus | -ēs | -ēs | |
| genitivus | -ēī | -eī | -ērum |
| dativus | -ēī | -eī | -ēbus |
| accusativus | -em | -ēs | |
| ablativus | -ē | -ēbus | |
| vocativus | -ēs | -ēs | |
Exempla
[recensere | fontem recensere]| Casus | Singularis | Pluralis |
|---|---|---|
| nominativus | diēs | diēs |
| genitivus | diēī | diērum |
| dativus | diēī | diēbus |
| accusativus | diem | diēs |
| ablativus | diē | diēbus |
| vocativus | diēs | diēs |
| Casus | Singularis | Pluralis |
|---|---|---|
| nominativus | rēs | rēs |
| genitivus | reī | rērum |
| dativus | reī | rēbus |
| accusativus | rem | rēs |
| ablativus | rē | rēbus |
| vocativus | rēs | rēs |
In quinta declinatione paucissima nomina sunt, omnia feminina nisi “dies”, qui et masculini et feminini generis est, saepissime quidem masculini.
Exempli gratia:
- dies m (-ei)
- facies f (-ei)
- fides f (-ei)
- glacies f (-ei)
- res f (-ei)
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Brosman, Paul W. (2006) The cognates of the Hittite ai- and au- stems and thematicization. Indogermanische Forschungen 111: 98-109
- Georgacas, Demetrius J. (1949) The Latin fifth declension. Transactions of the American Philological Association 80: 426-
| Partes orationis |
|---|
| (Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
| Nomen substantivum et Nomen adiectivum |
| Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
| Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne |
| Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta |
| Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus |