Quantum redactiones paginae "Histiaea" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 8 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q733574 sunt
Linea 30: Linea 30:


[[Categoria:Vici et Loci Euboeae]]
[[Categoria:Vici et Loci Euboeae]]

[[ar:إستيايا]]
[[el:Ιστιαία]]
[[en:Istiaia]]
[[fr:Istiaía]]
[[it:Istiaia]]
[[no:Istiaia]]
[[pl:Istiea]]
[[sh:Istieja]]

Emendatio ex 21:28, 11 Martii 2013

Formula:Urbs Graeciae Histiaea (Neograece: Ιστιαία) est urbs et pristinus demus Euboeae (Δήμος Ιστιαίας) in Graecia 7329 incolarum (status: 2010). Ab administratione reformata anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) pars est Histiaeae-Aedepsi demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[1] In parte Euboeae septentrionali sita a mare quinque chiliometris abest. a saeculo decimo quinto usque ad saeculum undevicesimum Xerochorium (Neograece: Ξηροχώρι) appellata est.

Nomem

Urbs hodierna nomen ab antiqua trahit, quae tamen Plinio maiore teste[2] iam primo saeculo deserta erat. Apud Homerum, qui urbem "uvis divitem" vocat[3] Ἱσττίαια appellata est, dialecto Ionica Ἱστιαίη[4], dialecto Attica Ἑστίαια.[5] Unde pars Euboeae septentrionalis Ἱστιαιῶτις[6] sive Ionice Ἱστιαιῆτις vocata erat. Postea ab urbe vicina, ubi Athenae anno 446 a.C.n. coloniam condiderunt, Oreos sive Orei (hodie: Ωρεοί) appellata est[7] Loci hodierni Orei (in litore) et Histiaea (in interioribus) circiter quinque chiliometris distant.

Vide etiam

Orei

Notae

  1. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  2. Naturalis historia 4,64
  3. Ilias 2,537: τε πολυστάφυλόν θ' Ἱσττίαιαν
  4. Herodotus 8,23
  5. Thucydides 1,114
  6. Herodotus 7,23: γῆς δὲ τῆς Ἱστιαιώτιδος
  7. Thucydides 8,95 et Pausanias 7,26,4.